De Heredvm Qvalitate Et Differentia. (1)
Classical Gaius English§ 152. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.
Inst. 2, 19 pr.
§ 153. Necessarius heres est seruus cum libertate heres institutus, ideo sic appellatus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post mortem testatoris protinus liber et heres est.
Inst. 2, 19, 1.
§ 154. Vnde qui facultates suas suspectas habet, solet seruum suum primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona ueneant, id est ut ignominia quae accidit ex uenditione bonorum hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quam-quam apud Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo uitio sed necessitate iuris bonorum uenditionem pateretur; sed alio iure utimur.
Inst. l. c.
§ 155. Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue postea, ipsi reseruentur; et quamuis pro portione bona uenierint, iterum ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, uelut si † Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum quorum bona uenierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona uenire solent.
Inst. l. c.
§ 156. Sui autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue ex filio, 〈et〉 deinceps ceteri qui modo in potestate morientis fuerunt. sed uti nepos neptisue suus heres sit, non sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse, sed opus est ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate; tum enim nepos neptisue in locum sui patris succedunt.
Inst. 2, 19, 2.
§ 157. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodammodo domini existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. necessarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, 〈siue〉 uelint siue 〈nolint, tam〉 ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. Inst. l. c.
§ 158. Sed his praetor permittit abstinere se ab hereditate, ut potius parentis bona ueneant.
Inst. l. c.
§ 159. Idem iuris est et 〈in〉 uxoris persona quae in manu est, quia filiae loco est, et in nuru quae in manu filii est, quia neptis loco est.
§ 160. Quin etiam similiter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei qui in causa mancipii est, 〈si〉 cum libertate heres institutus sit, quamuis necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam seruus.
§ 161. Ceteri qui testatoris iuri subiecti non sunt extranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri qui in potestate nostra non sunt heredes a nobis instituti [sicut] extranei uidentur. qua de causa et qui a matre heredes instituuntur eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate non habent serui quoque qui cum libertate heredes instituti sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur.
Inst. 2, 19. 3.
§ 162. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de adeunda hereditate uel non adeunda.
Inst. 2, 19, 5.
§ 163. Sed siue is cui abstinendi potestas est inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is cui de adeunda 〈hereditate〉 deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor sit annorum xxv. nam huius aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem diuum Hadrianum etiam maiori xxv annorum ueniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum quod aditae hereditatis tempore latebat apparuisset.
Inst. l. c., and 6.
§ 164. Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem, uel si non adeant, temporis fine summoueantur. ideo autem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et constituere.
§ 165. Cum ergo ita scriptum sit heres titivs esto, adicere debemus cernitoqve in centvm diebvs proximis qvibvs scies poterisqve. qvodni ita creveris, exheres esto.
§ 166. Et qui ita heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere qvod me p. mevivs testamento svo heredem institvit, eam hereditatem adeo cernoqve. quodsi ita non creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id est si rebus hereditariis tamquam heres utatur.
Inst. 2, 19, 7.
§ 167. At is qui sine cretione heres institutus sit, aut qui ab intestato legitimo iure ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis heres fieri; eique liberum est quocumque tempore uoluerit, adire hereditatem; 〈sed〉 solet praetor postulantibus hereditariis creditoribus tempus constituere, intra quod si uelit adeat hereditatem, si minus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere.
§ 168. Sicut autem 〈qui〉 cum cretione heres institutus est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tempus quo cretio finita est; itaque licet ante diem cretionis constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superante die cretionis cernendo heres esse potest.
§ 169. At is qui sine cretione heres institutus est, quiue ab intestato per legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur.
§ 170. Omnis autem cretio certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile tempus uisum est centum dierum. potest tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat.
§ 171. Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatur, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id est in qua adiciuntur haec uerba qvibvs sciet poteritqve; certorum dierum, in qua detractis his uerbis cetera scribuntur.
§ 172. Quarum cretionum magna differentia est. nam uulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit cernere. certorum uero dierum cretione data etiam nescienti se heredem institutum esse numerantur dies continui; item ei quoque qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti.
§ 173. Continua haec cretio uocatur, quia continui dies numerantur. sed quia [tamen] dura est haec cretio, altera in usu habetur; unde etiam uulgaris dicta est.