Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Heredibvs Institvendis. (1)

    Gaius

    In the atlas

    2 min

    § 185. Sicut autem liberi homines, ita et serui, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt.

    § 186. Sed noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo stichvs servvs mevs liber heresqve esto, uel heres liberqve esto.

    § 187. Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere hereditatem.

    § 188. Cum libertate uero heres institutus siquidem in eadem causa durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres. si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest. quodsi alienatus sit, iussu noui domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit heres; nam ipse neque heres neque liber esse potest.

    Inst. 2, 14, 1.

    § 189. Alienus quoque seruus heres institutus si in eadem causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam cernat, debet iussu noui domini cernere; si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem potest.

    Inst. l. c.

    § 190. Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se heredem institutum esse, nec ullum inpedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit.