[De Legatis.] (1)
Classical Gaius English§ 192. Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi modo aut per praeceptionem.
§ 193. Per uindicationem hoc modo legamus titio uerbi gratia hominem stichvm do lego; sed 〈et〉 si alterutrum uerbum positum sit, ueluti do aut lego, aeque per uindicationem legatum est; item, ut magis uisum est, si ita legatum fuerit svmito, uel ita sibi habeto, uel ita capito, aeque per uindicationem legatum est.
§ 194. Ideo autem per uindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque qui eam possidet petat, uindicare debet, id est intendere suam rem ex iure Quiritium esse.
§ 195. In eo solo dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores quod ita legatum sit statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum | esse [dimissum], sed posteaquam scierit et — lega|tum, proinde esse atque si legatum non esset; Nerua uero et Proculus ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si uoluerit eam ad se pertinere. sed hodie ex diui Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti uidemur quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset Latinus per uindicationem coloniae, Deliberent, inquit, decuriones an ad se uelint pertinere, proinde ac si uni legatus esset.
§ 196. Eae autem solae resper uindicationem legantur recte quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt. sed eas quidem res quae pondere numero mensura sura constant placuit sufficere si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, ueluti uinum oleum frumentum pecuniam numeratam. ceteras res uero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo faceret testamentum et quo moreretur; alioquin inutile est legatum.
§ 197. Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea uero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legauerit quae eius numquam fuerit, proinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset; optimum autem ius est per damnationem legati, quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit.
§ 198. Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testamentum factum eam alienauerit, plerique putant non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et si per damnationem aliquis rem suam legauerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem posse per exceptionem doli mali repelli quasi contra uoluntatem defuncti petat.
§ 199. Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem eadem res legata sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant ad legatum, partes ad singulos pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur titio et seio hominem stichvm do lego; disiunctim ita l. titio hominem stichvm do lego. seio evndem hominem do lego.
§ 200. Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem legatum est, pendente condicione cuius sit. nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius serui qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est; quem constat interea heredis seruum esse. sed diuersae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo quod [sine condicione] pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.
§ 201. Per damnationem hoc modo legamus heres mevs stichvm servvm mevm dare damnas esto, sed et si dato scriptum fuerit, per damnationem legatum est.
§ 202. Eoque genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres redimere 〈rem〉 et praestare aut aestimationem eius dare debeat.
§ 203. Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, uelut frvctvs qvi in illo fvndo nati ervnt, aut qvod ex illa anoilla natvm erit.
§ 204. Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per uindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilo minus heredis est. et ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere heredem sibi dare oportere; et tum heres, si 〈res〉 mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit si tradiderit. nam si mancipi rem tantum tradiderit nec mancipauerit, usucapione pleno iure fit legatarii; conpletur autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum anno, earum uero quae solo tenentur biennio.
§ 205. Est et illa differentia huius 〈et〉 per uindicationem legati, quod si eadem res duobus pluribusue per damnationem legata sit, siquidem coniunctim, plane singulis partes debentur sicut in illo 〈quod per〉 uindicationem legatum est, si uero disiunctim, singulis solidum debetur. ita fit, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat. et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate iemanet.
§ 206. Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario adcrescere, admonendi sumus ante legem Papiam hoc iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet qui in eo testamento liberos habent.
§ 207. Et quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt.
§ 208. Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse utrum per uindicationem an per damnationem legatum sit.
§ 209. Sinendi modo ita legamus heres mevs damnas esto sinere l. titivm hominem stichvm svmere sibiqve habere.
§ 210. Quod genus legati plus quidem habet 〈quam〉 per uindicationem legatum, minus autem quam per damnationem. nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui; cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest, per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest.
§ 211. Sed siquidem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neutrius fuerit.
§ 212. Quodsi post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur an utile sit legatum. et plerique putant inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem legauerit quae neque eius umquam fuerit neque postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatusconsulto Neroniano proinde uidetur ac si per damnationem relicta esset.
§ 213. Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is [heres] tradendo uel mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est qvidqvid heredem ex testamento dare facere oportet.
§ 214. Sunt tamen qui putant ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut sinat, id est patiatur legatarium rem sibi habere.
§ 215. Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si eandem rem duobus pluribusue disiunctim legasti; quidam putant utrisque solidam deberi, [sicut per uindicationem;] nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia cum eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit quominus eam rem haberet.
§ 216. Per praeceptionem hoc modo legamus l. titivs hominem stichvm praecipito.
§ 217. Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei qui aliqua ex parte heres scriptus esset; praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius persona procedit qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit.
§ 218. Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum; adeo ut Sabinus existimauerit ne quidem ex 〈senatus〉-consulto Neroniano posse conualescere: nam eo, inquit, senatusconsulto ea tantum confirmantur quae uerborum uitio iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur. sed Iuliano et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatusconsulto confirmari legatum. nam ex uerbis etiam hoc casu accidere, ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis uerbis recte legatur, ueluti per uindicationem, per damnationem, sinendi modo; tunc autem uitio personae legatum non ualere, cum ei legatum sit cui nullo modo legari possit, uelut peregrino cum quo testamenti factio non sit; quo plane casu senatusconsulto locus non est.
§ 219. Item nostri praeceptores quod ita legatum est nulla 〈alia〉 ratione putant posse consequi eum cui ita fuerit legatum quam iudicio familiae erciscundae quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solett; officio enim iudicis id contineri, ut ei quod per praeceptionem legatum est adiudicetur.
§ 220. Vnde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit; nulla enim alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile erit legatum; sed ex senatusconsulto confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam rem 〈per〉 praeceptionem legari posse fatentur; ueluti si quis eam rem legauerit, quam creditori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant soluta pecunia luere eam rem, ut possit praecipere is cui ita legatum sit.
§ 221. Sed diuersae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse proinde ac si ita scribatur titivs hominem stichvm capito, superuacuo adiecta prae syllaba; ideoque per uindicationem eam rem legatam uideri. quae sententia dicitur diui Hadriani constitutione confirmata esse.
§ 222. Secundum hanc igitur opinionem si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus; quodsi in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatusconsulto utile erit legatum, heredi uero familiae erciscundae iudicis officio praestabitur; quodsi nullo iure fuerit testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatusconsulto utile erit.
§ 223. Siue tamen heredibus secundum nostrorum opinionem, siue etiam extraneis secundum illorum opinionem, duobus pluribusue eadem res coniunctim aut disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.
§ 191. Let us now examine legacies, a kind of title which seems foreign to the matter in hand, for we are expounding titles whereby aggregates of rights are acquired; but we had at any rate to treat of wills and heirs appointed by will, and it is natural in close connexion therewith to consider this species of title [for a legacy is an accessory of a will].