Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Fideicommissariis Hereditatibvs. (1)

    Gaius

    In the atlas

    7 min

    § 246. Nunc transeamus ad fideicommissa.

    Inst. 2, 23 pr.

    § 247. Et prius de hereditatibus uideamus.

    Inst. l. c.

    § 248. Inprimis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres recto iure instituatur eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat; alioquin inutile est testamentum in quo nemo recto iure heres instituitur.

    Inst. 2, 23, 2.

    § 249. Verba autem [utilia] fideicommissorum haec [recte] maxime in usu esse uidentur peto, rogo, volo, fidei committo; quae proinde firma singula sunt, atque si omnia in unum congesta sint.

    § 250. Cum igitur scripserimus 〈l〉 titivs heres esto, possumus adicere rogo te l. titi petoqve a te, vt cvm primvm possis hereditatem meam adire, c. seio reddas restitvas. possumus autem et de parte restituenda rogare; et liberum est uel sub condicione uel pure relinquere fideicommissa, uel ex die certa.

    Inst. l. c.

    § 251. Restituta autem hereditate is qui restituit nihilo minus heres permanet; is uero qui recipit hereditatem aliquando heredis loco est, aliquando legatarii.

    Inst. 2, 23, 3.

    § 252. Olim autem nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius emptoris. tunc enim in usu erat ei cui restituebatur hereditas nummo uno eam hereditatem dicis causa uenire; et quae stipulationes 〈inter uenditorem hereditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur〉 inter heredem et eum cui restituebatur hereditas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario nomine condemnatus soluisset, siue quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset, et omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur; ille uero qui recipiebat hereditatem inuicem stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem peruenisset id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi.

    § 253. Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones quae iure ciuili heredi et in heredem conpeterent 〈ei〉 et in eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas per quod senatusconsultum desierunt illae cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones ei et in eum qui recepit hereditatem quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque in edicto proponuntur.

    Inst. 2, 23, 4.

    § 254. Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur fideicommissa, postea Pegaso et Pusione 〈consulibus〉 senatus censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis retinere conceditur. (ex singulis quoque rebus quae per fideicommissum relincuntur eadem retentio permissa est.) per quod senatusconsultum ipse 〈heres〉 onera hereditaria sustinet. ille autem qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii cui pars bonorum legatur; quae species legati partitio vocatur, quia cum herede legatarius partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponantur inter eum qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem et heredem, id est ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.

    Inst. 2, 23, 5.

    § 255. Ergo siquidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatusconsulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dantur, in heredem quidem iure ciuili, in eum uero qui recipit hereditatem ex senatusconsulto Trebelliano. quamquam heres etiam pro ea parte quam restituit heres permanet eique et in eum solidae actiones conpetunt; sed non ulterius oneratur nec ulterius illi dantur actiones, quam apud eum commodum hereditatis remanet.

    Inst. 2, 23, 6.

    § 256. At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus est Pegasiano senatusconsulto.

    Inst. l. c.

    § 257. Sed is qui semel adierit hereditatem, si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet; sed quarta quidem retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam inter partiarium legatarium et heredem; si uero totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae hereditatis stipulationes interponendae sunt.

    Inst. l. c.

    § 258. Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cauetur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat, proindeque ei et in eum qui receperit 〈hereditatem〉 actiones dentur, ac iuris est ex senatusconsulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur qui receperit hereditatem.

    Inst. l. c.

    § 259. Nihil autem interest utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur; nam et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatusconsulto haberi solet.

    Inst. 2, 23, 8.