Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Legitima Agnatorvm Svccessione. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 9. Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem lege xii tabularum ad agnatos.

    Inst. 3, 2, pr.; Gaius in Collat. 6, 2, 9.

    § 10. Vocantur autem agnati, qui legitima cognatione iuncti sunt. legitima autem cognatio est ea, quae per uirilis sexus personas coniungitur. itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui etiam consanguinei uocantur, nec requiritur an etiam matrem eandem habuerint. item patruus fratris filio et inuicem is illi agnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id est qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique etiam consobrinos uocant. qua ratione scilicet etiam ad plures gradus agnationis peruenire poterimus.

    Inst. 3, 2, 1; Gaius in Collat. 6, 2, 10.

    § 11. Non tamen omnibus simul agnatis dat lex xii tabularum hereditatem, sed his qui tum, cum certum est aliquem intestatum decessisse, proximo gradu sunt.

    Inst. 3, 2, 2; Gaius in Collat. 16, 2, 11.

    § 12. Nec in eo iure successio est. ideoque si agnatus proximus hereditatem omiserit uel antequam adierit decesserit, sequentibus nihil iuris ex lege conpetit.

    Gaius in Collat. 16, 2, 12.

    § 13. Ideo autem non mortis tempore quis proximus fuerit requirimus, sed eo tempore, quo certum fuerit aliquem intestatum decessisse, quia si quis testamento facto decesserit, melius esse uisum est tunc requiri proximum, cum certum esse coeperit neminem ex eo testamento fore heredem.

    Inst. l. c.; Gaius in Collat. 16, 2, 13.

    § 14. Quod ad feminas tamen attinet, in hoc iure aliud in ipsarum hereditatibus capiendis placuit, aliud in ceterorum [bonis] ab his capiendis. nam feminarum hereditates proinde ad nos agnationis iure redeunt atque masculorum; nostrae uero hereditates ad feminas ultra consanguineorum gradum non pertinent. itaque soror fratri sororiue legitima heres est, amita uero et fratris filia legitima heres esse 〈non potest. sororis autem nobis loco est〉 etiam mater aut nouerca, quae per in manum conuentionem apud patrem nostrum iura filiae nacta est.

    Inst. 3, 2, 3; Gaius in Collat. 16, 2, 14.

    § 15. Si ei qui defunctus erit, sit frater et alterius fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater potior est, quia gradu praecedit. sed alia facta est iuris interpretatio inter suos heredes.

    Inst. 3, 2, 5; Gaius in Collat. 16, 2, 15.

    § 16. Quodsi defuncti nullus frater extet, 〈sed〉 sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet; sed quaesitum est, si dispari forte numero sint nati, ut ex uno unus uel duo, ex altero tres uel quattuor, utrum in stirpes diuidenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris est, an potius in capita. iam dudum tamen placuit in capita diuidendam esse hereditatem. itaque quotquot erunt ab utraque parte personae, in tot portiones hereditas diuidetur, ita ut singuli singulas portiones ferant.

    Gaius in Collat. 16, 2, 16.

    § 17. Si nullus agnatus sit, eadem lex xii tabularum gentiles ad hereditatem uocat. qui sint autem gentiles, primo commentario rettulimus; et cum illic admonuerimus totum gentilicium ius in desuetudinem abiisse, superuacuum est hoc quoque loco de eadem re curiosius tractare.