[Qvibvs Modis Latini Ad Civitatem Romanam Perveniant.]
Classical Gaius English§ 28. Latini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.
§ 29. Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus, et filium procreauerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis praesidem prouinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere; et si is apud quem causa probata est id ita esse pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa 〈eiusdem condicionis sit, et filius, si et ipse〉 eiusdem condicionis sit, ciues Romani esse iubentur.
Ulp. 3, 3.
§ 30. Ideo autem in huius persona adiecimus ‘si et ipse eiusdem condicionis sit,’ quia si uxor Latini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur.
Cf. § 80; Ulp. l. c.
§ 31. Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est.
§ 32. Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana, si Latina fuerit —|— permissum — | — quibusdam — | ipse filius ciuis Romanus sit, quia ex ciue Romana matre natus est, tamen debet causam probare ut suus heres patri fiat.
§ 32 a. 〈quae〉 uero diximus de filio annicul〈o, eadem et de filia annicula〉 dicta intellegemus.
§ 32 b. |—|—| id est fiunt ciues Romani, si Romae inter uigiles sex annis militauerint. postea dicitur factum esse senatusconsultum, quo data est illis ciuitas Romana, si triennium militiae expleuerint.
Ulp. 3, 5.
§ 32 c. Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consecuntur, si nauem marinam aedificauerint, quae non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque nauis uel quae in eius locum substituta sit sex annis frumentum Roman portauerit.
Ulp. 3, 6.
§ 33. Praeterea a Nerone constitutum est ut si Latinus qui patrimonium sestertium cc milium plurisue habebit in urbe Roma domum aedificauerit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui inpenderit, ius Quiritium consequatur.
Tac. Ann. 15, 43; Ulp. 3, 1.
§ 34. Denique Traianus constituit ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit, in quo in dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad ius Quiritium perueniat.
Ulp. l. c.
§ 35. —|—|—| sequi —| maiores triginta annorum manumissi et Latini facti —|— ius Quiritium consequi — tri|ginta annorum manumittant —|—| manumissus uindicta aut censu aut testamento — ciuis Romanus|—libertus fit qui eum iterauerit. ergo si seruus in | bonis tuis, ex iure Quiritium meus erit, Latinus quidem a te solo fieri potest, iterari autem a me, non etiam a te potest, et eo modo meus libertus fit. sed et ceteris modis ius Quiritium consecutus meus libertus fit. bonorum autem quae—, cum is morietur, reliquerit tibi possessio datur, quocumque modo ius Quiritium fuerit consecutus. quodsi cuius et in bonis et ex iure Quiritium sit manumissus, ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.
Ulp. 3, 1-4.