De Erroris Cavsae Probatione. (1)
Classical Gaius English§ 65. | Aliquando autem euenit ut liberi qui statim ut na|ti sunt parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem.
Inst. 1, 10, 13.
§ 66. Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; sed si postea causa probata ius 〈Quiritium〉 consecutus fuerit, simul eum in potestate sua habere incipit.
§ 67. Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit, hic non est in potestate eius, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit; sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana.
§ 68. Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatusconsulto cauetur. idem iuris est aliquatenus, si ei qui dediticiorum numero est tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in protestatem patris non redigitur.
§ 69. Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet, 〈e lege Aelia Sentia〉 nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt ciues Romani et filius in potestate patris esse incipit.
§ 70. Idem constitutum est, si Latinas per errorem peregrinam quasi Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit.
§ 71. Praeterea si ciuis Romanus, qui se credidisset Latinum esse, ob id Latinam 〈uxorem duxerit〉, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam 〈si〉 e lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui cum ciues Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare; quo facto fiet | uxor ciuis Romana et filius—non solum ad ciuita|tem Romanam peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur.
§ 72. Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus.
§ 73. Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis filius sit | —|—|—, si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari | non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto diui Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quoque | causam probandam—|—|—imperator—dedit.
§ 74. 〈Sed〉 si peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, an ex senatusconsulto causam pro|bare possit, quaesitum est.—probare | causam non potest, quamuis ipse— — | hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem Romanam uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur, an causam probare posset, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.
§ 75. Ex his quae diximus apparet, siue ciuis Romanus peregrinam siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum esse. sed siquidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari uitium eius ex senatusconsulto licet 〈secundum〉 ea quae superius diximus. si uero nullus error interuenerit, 〈sed〉 scientes suam condicionem ita coierint, nullo casu emendatur uitium eius matrimonii.