Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Statv Liberorvm. (1)

    Gaius

    In the atlas

    5 min

    § 76. Loquimur autem de his scilicet, 〈inter〉 quos conubium non sit; nam alioquin si ciuis Romanus peregrinam cum qua ei conubium est uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium contrahitur; et tunc ex his qui nascitur ciuis Romanus est et in potestate patris erit.

    § 77. Item si ciuis Romana peregrino, cum quo ei conubium est, nupserit, peregrinum sane procreat et is iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore 〈ex〉 senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui nascitur iustus patris filius est.

    § 78. Quod autem diximus inter ciuem Romanam peregrinumque—qui | nascitur peregrinum esse, lege Minicia cauetur,〈—〉 |est, ut s—parentis condicionem sequatur.|eadem lege enim ex diuerso cauetur, ut si peregrinam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit ciuis Romanus, peregrinus ex eo coitu nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia; nam remota ea lege diuersam condicionem sequi debebat, quia ex eis, inter quos non est conubium, qui nascitur iure gentium matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci, superuacua uidetur; nam et remota ea lege hoc utique iure gentium | futurum erat.

    § 79. Adeo autem hoc ita est, ut —|—|— non | solum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero.

    § 80. Eadem ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia Sentia siue aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis Romanus nascitur. fuerunt tamen qui putauerunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio eum qui nascitur iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatusconsulto, quo auctore diuo Hadriano significatur, ut quoquo modo ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur.

    § 81. His conuenienter etiam illud senatusconsultum diuo Hadriano auctore significauit, ut 〈qui〉 ex Latino et peregrina, item contra 〈qui〉 ex peregrino et Latina nascitur, is matris condicionem sequatur.

    § 82. Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur.

    § 83. Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam uel lex aliqua uel quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit.

    § 84. Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat ciuis Romana quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius serui conuenerit, eo senatusconsulto ratum esse iubetur. sed postea diuus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam. ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat.

    § 85. 〈Item e lege —〉 ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum aliena ancilla quam credebat liberam esse coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum pertineant cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi masculi nascantur, serui sint eius cuius et mater fuerit.

    § 86. Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

    § 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, isdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum interuenire et emendare uitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur.