Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Manv. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 108. Nunc de his personis uideamus quae in manu nostra sunt. quod | et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est.

    § 109. Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conueniunt.

    § 110. Olim itaque tribus modis in manum conueniebant, usu farreo coemptione.

    § 111. Usu in manum conueniebat quae anno continuo nupta perseuerabat; quia enim ueluti annua possessione usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege xii tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo 〈usum〉 cuiusque anni interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est.

    § 112. Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii, quod Ioui Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est; nam flamines maiores, id est Diales Martiales Quirinales, item reges sacrorum nisi ex farreatis nati non leguntur; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.

    § 113. Coemptione uero in manum conueniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam uenditionem; nam adhibitis non minus quam v testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende, emit is mulierem, cuius in manum conuenit.

    § 114. Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem, 〈ut〉 apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit coemptionem aut cum uiro suo aut cum extraneo, ueluti tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem:

    § 115. quod est tale: si qua uelit quos habet tutores deponere et alium nancisci, illis auctoribus coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei cui ipsa uelit, et ab eo uindicta manumissa incipit eum habere tutorem, 〈a〉 quo manumissa est; qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius apparebit.

    § 115 a. Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio; tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent: sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate diui Ha|driani senatus remisit.

    § 115 b. —| femina—fi|duciae causa cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco incipit esse; nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.