Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Mancipio. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 116. Superest ut exponamus quae personae in mancipio sint.

    § 117. Omnes igitur liberorum personae siue masculini siue feminini sexus quae in potestate parentis sunt mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt.

    § 118. Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt; | — coemptionatoribus eodem modo possunt |—apud coemptionatorem fi|liae loco sit—nupta sit, — nihilo minus etiam quae ei nupta non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit.

    § 118 a. Plerumque 〈uero tum〉 solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint parentes coemptionatoresque 〈ex〉 suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit.

    § 119. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio; quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est, eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit: hvnc ego hominem ex ivre qviritivm mevm esse aio isqve mihi emptvs esto hoc aere aeneaqve libra; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit quasi pretii loco.

    § 120. Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur; animalia quoque quae mancipi sunt, quo in numero habentur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.

    § 121. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum 〈qui〉 mancipio accipit, adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur; praedia uero absentia solent mancipari.

    § 122. Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupundii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege xii tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum uis et potestas non | in numero erat sed in pondere—as|ses librales erant, et dupundii—|; unde etiam dupundius dictus est quasi duo pondo, quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pon|dus examinati erant —qui dabat olim | pecuniam, non numerabat eam, sed appendebat; unde serui quibus permittitur administratio pe|cuniae dispensatores appellati sunt et—|

    § 123. —coemptio|—a quidem quae coem|ptionem fac — seruilem condici|onem a—| mancipati mancipataeue seruorum loco con|stituuntur, adeo quidem, ut ab eo cuius in mancipio sunt neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam 〈si〉 simul eodem testamento liberi esse iubeantur sicut iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis mancipio accipiantur quibus serui; quod non similiter fit in coemptione.