Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    Rervm Corporalivm Adqvisitiones Civiles. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 14 a. — aut mancipi sunt aut nec mancipi. | Mancipi sunt—| item aedes in Italico solo—|—|—serui|tutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt. |

    1 § 120; Ulp. 19, 1.

    § 15. Item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi | sunt. sed quod diximus—|mancipi esse—|—statim ut nata sunt mancipi esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad cam aetatem peruenerit, qua domari solent.

    § 16. Item ferae bestiae nec mancipi sunt uelut ursi leones, item ea animalia quae fere bestiarum numero sunt, ueluti elephanti et cameli; et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue domari solent; nam ne nomen quidem eorum animalium illo tempore 〈notum〉 fuit, quo constituebatur quasdam res mancipi esse, quasdam nec mancipi.

    § 17. Item fere omnia quae incorporalia sunt nec mancipi sunt, exceptis seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat, quamuis sint ex numero rerum incorporalium.

    § 18. Magna autem differentia est inter mancipi res et nec mancipi.

    § 19. Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem.

    § 20. Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim.

    § 21. In eadem causa sunt prouincialia praedia, quorum alia stipendiaria alia tributaria uocamus. stipendiaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur.

    Inst. 2, 1, 40.

    § 22. Mancipi uero res sunt, quae per mancipationem ad alium transferuntur; undeetiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet 〈mancipatio, idem ualet et in iure cessio.

    § 23. Et〉 mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus.

    § 24. In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, ueluti praetorem, is cui res in iure ceditur rem tenens ita dicit hvnc ego hominem ex ivre qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat eum qui cedit, an contra uindicet; quo negante aut tacente tunc ei qui uindicauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur. hoc fieri potest etiam in prouinciis apud praesides earum.

    § 25. Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae agere.

    § 26. Quodsi neque mancipata neque in iure cessa sit res mancipi

    (6 uersus in C legi nequeunt)—|*plena possessio concessa—|ex formula qua hi qu —|—|—| fructus na—|.

    § 27. Item adhuc i—|

    (4 uersus in C legi nequeunt)—|non fuissent—|

    (7 uersus in C legi nequeunt) — s —|—| est quo nomine—|—ere uel—|praedium—|dem ulla libera ciuitas—admo|nendi sumus— | esse, prouincialis soli nexum non e— | significationem solum Italicum mancipi est, pro|uinciale nec mancipi est. aliter enim ueteri lingua a|—mancipa—|.