Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    Rervm Incorporalivm Adqvisitiones Civiles. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 28. 〈Res〉 incorporales traditionem non recipere manifestum est.

    § 29. Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi 〈tantum〉 possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.

    § 30. Vsusfructus in iure cessionem tantum recipit. nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat. ipse ususfructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in proprietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet; creditur enim ea cessione nihil agi.

    § 31. Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in prouincialibus praediis siue quis usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest, quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut 〈in〉 iure cessionem recipiunt.

    § 32. Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui posse.

    § 33. Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per mancipationem constitui possit eo quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.

    § 34. Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit.

    § 35. Nam si is, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, in iure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres extiterit, proinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem uocatus esset; post obligationem uero si cesserit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita, uero pereunt eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero eius hereditatis proinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent.

    § 36. Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil agit; postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt, quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem 〈in〉 iure cedat.

    § 37. Idem et de necessariis heredibus diuersae scholae auctores existimant, quod nihil uidetur interesse utrum 〈aliquis〉 adeundo hereditatem fiat heres, an inuitus existat; quod quale sit, suo loco apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.

    § 38. Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium transferuntur id efficere possum, sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri; quae dicitur nouatio obligationis.

    § 39. Sine hac uero nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.