Bonorvm Possessio Secvndvm Tabvlas. (3)
Classical Gaius English§ 147. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta quae uel ab initio non iure facta sunt uel iure facta postea inrita facta aut rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem uel etiam libertatem testator amisit, aut is in adoptionem se dedit 〈et〉 mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.
Inst. 2, 17, 4.
§ 148. 〈Itaque qui〉 secundum tabulas testamenti quae aut statim ab initio non iure factae sint, aut iure factae postea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re; si uero ab iis auocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re.
§ 149. Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore testamento, uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus eos habent cognati qui legitimo iure deficiuntur.
§ 149 a. Aliquando tamen, sicut supra | quoque notauimus, etiam legitimis heredibus | potiores scripti habentur, ueluti si ideo non iure | factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut nun|cupationis uerba testator locutus non sit; —|— agnati petant hereditatem — | ex constitutione
§ 150. — | ueri—lege Iulia—| possessores—e|a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur, si defuncto nemo—.
§ 151. | Potest ut iure facta testamenta contraria uoluntate | infirmentur. apparet 〈autem〉 non posse ex eo solo infirma|ri testamentum, quod postea testator id noluerit ualere, usque adeo ut si linum eius inciderit, nihilo minus iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit quoque aut conbusserit tabulas testamenti, nihilo minus 〈non〉 desinent ualere quae ibi fuerunt scripta, licet eorum probatio difficilis sit
§ 151 a. Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petierit et is | qui ex eo testamento heres est petat hereditatem,—|—|—perueniat hereditas; et hoc ita rescripto imperatoris Antonini significatur.