Catalepton
Catalepton Imperial Appendix Vergiliana LatinCatalepton
Delia saepe tibi uenit. sed, Tucca, uidere
non licet: occulitur limine clausa uiri.
Delia saepe tibi, non uenit adhuc mihi: namque
si occulitur, longe est tangere quod nequeas.
uenerit: audiui. sed iam mihi nuntius iste
quid prodest? illi dicite, quoi rediit.
Corinthiorum amator iste uerborum,
iste iste rhetor! namque quatenus totus
Thucydides, tyrannus Atticaest febris,
tau Gallicum min et psin et 'male illi sit'—
ista omnia ista uerba miscuit fratri.
Aspice, quem ualido subnixum gloria regno
altius et caeli sedibus extulerat:
terrarum hic bello magnum concusserat orbem,
hic reges Asiae fregerat, hic populos;
hic graue seruitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat
(cetera namque uiri cuspide conciderant):
cum subito in medio rerum certamine praeceps
corruit, ex patria pulsus in exilium.
tale deae numen; tali mortalia nutu
fallax momento temporis hora terit.
Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae,
tangere quas terras quosque uidere homines,
dispeream, si te fuerit mihi carior alter.
alter enim quis te dulcior esse potest,
cui iuueni ante alios diui diuumque sorores
cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,
cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus?
doctior o quis te, Musa, fuisse potest?
o quis te in terris loquitur iucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.
quare illud satis est, si te permittis amari;
nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?
Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata †rhoso non Achaico uerba,
et uos, Selique Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui,
ite hinc, inanis cymbalon iuuentutis.
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum
uale, Sabine; iam ualete, formosi.
nos ad beatos uela mittimus portus,
magni petentes docta dicta Sironis,
uitamque ab omni uindicabimus cura.
ite hinc, Camenae, uos quoque ite saluete,
dulces Camenae, nam fatebimur uerum,
dulces fuistis, et tamen meas chartas
reuisitote, sed pudenter et raro
Socer, beate nec tibi nec alteri,
generque Noctuine, putidum caput,
tuone nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abiuit? ei mihi,
ut ille uersus usquequaque pertinet:
'gener socerque, perdidistis omnia.'
Scilicet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam:
dispeream, nisi me perdidit iste putus.
sin autem praecepta uetant me dicere, sane
non dicam, sed me perdidit iste puer.
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,
uerum illi domino tu quoque diuitiae,
me tibi et hos una mecum, quos semper amaui,
si quid de patria tristius audiero,
commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi,
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.
Pauca mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
uictor, qua terrae quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides utque superbus Eryx;
nec minus idcirco uestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere quidue tibi.
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
carmina, quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
carmina, quae Pylium uincere digna senem.
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina uersu,
qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
certatim ornabant omnes heroida diui,
certatim diuae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam!
altera non fama dixerit esse prior:
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ouo,
non supero fulgens Cassiopea polo,
non defensa diu †multum certamine equorum
optabant †grauidae quod sibi quaeque manus†,
saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubrae similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immiti expertae fulmine et imbre Iouem;
non cuius raptu pulsi liquere penatis
Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutauit placidis tempore consulibus.
multa neque immeritis donauit praemia alumnis,
praemia Messallis maxima Publicolis.
nam quid ego immensi memorem studia ista laboris?
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro toties, urbi praeponere castra,
tam procul haec gnato, tam procul haec patria?
immoderata pati iam sidera, iamque calores?
sternere uel dura posse super silice?
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum?
saepe mare audendo uincere, saepe hiemem?
saepe etiam densos immittere corpus in hostis,
communem belli nec meminisse deum?
nunc celeres Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
uincere et Oceani finibus ulterius?
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes
quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est.
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
nos ea, quae tecum finxerunt carmina diui,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,
si laude aspirare humilis et adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
hoc satis est; pingui nil mihi cum populo.
Sabinus ille, quem uidetis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius uolantis impetum cisi
nequisse praeterire, siue Mantuam
opus foret uolare siue Brixiam.
et hoc negat Tryphonis-aemuli domum
negare nobilem insulamue Caeruli,
ubi iste post Sabinus ante Quintio
bidente dicit attodisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura uulnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus: ultima ex origine
tua stetisse dicit in uoragine,
tua in palude deposisse sarcinas,
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeua siue dextera
strigare mula siue utrumque coeperat
. . . neque ulla uota semitalibus deis
sibi esse facta, praeter hoc nouissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.
Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae
dicunt, a, nimio pocula dura mero?
'uobiscum, si est culpa, bibi. sua quemque sequuntur
fata : quid immeriti crimen habent cyathi?'
scripta quidem tua nos multum mirabimur et te
raptum et Romanam flebimus historiam,
sed tu nullus eris. peruersi dicite manes,
hunc superesse patri quae fuit inuidia?
Superbe Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella, quam petis, datur;
datur, superbe Noctuine, quam petis.
sed, o superbe Noctuine, non uides
duas habere filias Atilium,
duas, et hanc et alteram, tibi dari.
adeste nunc, adeste : ducit, ut decet,
superbus ecce Noctuinus hirneam.
Talasio, Talasio, Talasio!
Iacere me, quod alta non possim, putas,
ut ante, uectari freta,
nec ferre durum frigus aut aestum pati
neque arma uictoris sequi?
ualent, ualent mihi ira et antiquus furor
et lingua, qua mas sim tibi,
et prostitutae turpe contubernium
sororis. o quid me incitas?
quid, impudice et improbande Caesari,
si furta dicantur tua,
et helluato sera patrimonio
in fratre parsimonia,
uel acta puero cum uiris conuiuia,
udaeque per somnum nates,
et inscio repente clamatum insuper
Talasio, Talasio?
quid palluisti, femina? an ioci dolent?
an facta cognoscis tua?
non me uocabis pulchra per Cotyttia
ad feriatos fascinos,
nec dein mouere lumbulos in caltula
prensis uidebo altaribus,
flauumque propter Thybrim olentis nauticum
uocare, ubi adpulsae rates
stant in uadis caeno retentae sordido,
macraque luctantes aqua;
neque in culinam et uncta compitalia
dapesque duces sordidas,
quibus repletus ut saliuosis †aquis
obesam ad uxorem redis,
exaestuantes dote soluis pantices,
os crusque lambis sauiis.
nunc laede, nunc lacesse, si quicquam uales!
et nomen ascribo tuum.
cinaede Luci, iamne te liquere opes,
fameque genuini crepant?
uidebo habentem praeter ignauos nihil
fratres et iratum Iouem,
scissumque uentrem et hirneosi patrui
pedes inedia turgidos.
Palladis arce sub hac Itali est iniuria saecli,
antiquis hospes non minor ingeniis,
et quo Roma uiro doctis certaret Athenis;
ferrea sed nulli uincere fata datur.
Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
iam tandem ut tecum carmine uectus eat:
non ego ture modo aut picta tua templa tabella
ornabo et puris serta feram manibus;
corniger hos aries humilis, sed maxima, taurus,
uictima sacratos sparget honore focos,
marmoreusque tibi caput, ignicolorius alas,
in morem picta stabit Amor pharetra.
adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
et Surrentini litoris ara uocat.
Vate Syracosio qui dulcior, Hesiodoque
maior, Homereo non minor ore fuit,
illius haec quoque sunt diuini elementa poetae
et rudis in uario carmine Calliope.