De Institutione Viri Boni
De Institutione Viri Boni Imperial Appendix Vergiliana LatinDe Institutione Viri Boni
vir bonus et sapiens, qualem uix repperit unum milibus e cunctis hominum consultus Apollo, iudex ipse sui totum se explorat ad unguem, quid proceres, uanique leuis quid opinio uulgi, securus, mundi instar habens, teres atque rotundus, externae ne quid labis per leuia sidat. ille diem quam longus erit sub sidere Cancri, quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno, cogitat et iusto trutinae se examine pendit, ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis partibus ut coeat, nil ut deliret amussis, sit solidum quodcumque subest nec inania subtus , non prius in dulcem declinans lumina somnum omnia quam longi reputauerit acta diei. quo praetergressus, quid gestum in tempore, quid non. cur isti facto decus afuit aut ratio illi? quid mihi praeteritum, cur haec sententia sedit
quam melius mutare fuit? miseratus egentem cur aliquem fracta persensi mente dolorem? quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto cur malus antetuli? num dicto aut denique uultu perstrictus quisquam? cur me natura magis quam disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia ingrediensque ortoque a uespere cuncta reuoluens offensus prauis dat palmam et praemia rectis.