Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Dittochaeon

    Aurelius Prudentius Clemens

    14 min
    1. De Adam et Eva EVA columba fuit tunc candida; nigra deinde

    facta per anguinum malesuada fraude venenum

    tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam;

    dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.

    1. De Abel et Cain Fratrum sacra Deus nutu distante duorum

    aestimat accipiens viva et terrena refutans.

    rusticus invidia pastorem sternit: in Abel

    forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.

    1. De Noe et Diluvio Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam

    ore columba refert ramum viridantis olivae.

    corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus

    haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.

    1. De Abraham et Hospitio eius Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae

    armentale senis protexit culmen; in ista

    risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera

    ferri et decrepitum sic credere posse maritum.

    1. Monumentum Sarrae Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa

    coniugis, in terris quoniam peregrina moratur

    iustitia atque fides: hoc illi milibus emptum

    spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.

    1. Somnium Pharaonis Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni

    per somnum visae portendunt dispare forma

    uberis atque famis duo per septennia tempus

    instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.

    1. A fratribus Agnitus Ioseph venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim

    cratera in farris sacco clam praecipit abdi,

    utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax

    proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.

    1. Ignis in rubo Sentibus involitans Deus igneus ore corusco

    conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.

    ille capit iussus virgam; fit vipera virga.

    solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.

    1. Iter per mare Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum,

    ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt,

    cum peccatores rabidos eadem freta mergant.

    obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.

    1. Moyses accepit legem Fumat montis apex divinis ignibus, in quo

    scripta decem verbis saxorum pagina Moysi

    traditur; ille suos suscepta lege revisit,

    forma sed his vituli solus deus et deus aurum.

    1. Manna et coturnices Panibus angelicis albent tentoria patrum,

    certa fides facti: tenet urceus aureus exim

    servatum manna; ingratis venit altera nubes

    atque avidos carnis saturat congesta coturnix.

    1. Serpens aereus in Heremo Fervebat via sicca heremi serpentibus atris,

    iamque venenati per vulnera livida morsus

    carpebant populum, sed prudens aere politum

    dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.

    1. Lacus Myrrhae in Heremo Aspera gustatu populo sitiente lacuna

    tristificos latices stagnanti felle tenebat.

    Moyses sanctus ait: ‘lignum date, gurgitem in istum

    conicite, in dulcem vertentur amara saporem.’

    1. Aelim Lucus in Heremo Devenere viri Moysi duce, sex ubi fontes

    et sex forte alii vitreo de rore rigabant

    septenas decies palmas; qui mysticus Aelim

    lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.

    1. Duodecim lapides in Iordane In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur,

    dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit;

    testes bis seni lapides, quos flumine in ipso

    constituere patres in formam discipulorum.

    1. Domus Raab Meretricis Procubuit Iericho, sola stant atria Raab.

    hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis)

    incolumi secura domo spectabile coccum

    ignibus adversis in signum sanguinis offert.

    1. Samson Invictum virtute comae leo frangere Samson

    adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis

    mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro:

    stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.

    1. Samson Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,

    pone faces caudis circumligat, in sata mittit

    allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes

    nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.

    1. David David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse

    cura gregis, citharam formans ad ovile paternum,

    inde ad delicias regis; mox horrida bella

    conserit et funda sternit stridente Golian.

    1. Regnum David Regia mirifici fulgent insignia David,

    sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.

    omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona,

    virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.

    1. Aedificatio Templi Aedificat templum Sapientia per Solomonis

    obsequium; regina austri grave congerit aurum,

    tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus

    aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.

    1. Filii Prophetarum Forte prophetarum nati dum ligna reddunt

    fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.

    gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum

    iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.

    1. Hebraei in Captivitatem Ducti Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti

    fleverat exilium dirae Babylonis ad amnes;

    tum patrios cantare modos praecepta recusat

    organaque in ramis salicis suspendit amarae.

    1. Domus Ezechiae Regis Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos

    praescriptum proferre diem legemque obeundi

    tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra

    lumine perfusis docuit sol versus in ortum.

    1. Mariae Angelus Gabriel mittitur Adventante Deo descendit nuntius alto

    Gabriel Patris ex solio sedemque repente

    intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit,

    inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.

    1. Civitas Bethlem Sancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum,

    orbis principium, caput ipsum principiorum.

    urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat

    ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.

    1. Magorum munera Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo

    dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri.

    miratur genetrix tot casti ventris honores,

    seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.

    1. Ab Angelis pastores admoniti Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet

    angelici natum celebrans de virgine Christum.

    inveniunt tectum pannis; praesepe iacenti

    cuna erat; exultant alacres et numen adorant.

    1. Occiduntur infantes in Bethlem Inpius innumeris infantum caedibus hostis

    perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis,

    fumant lacteolo parvorum sanguine cunae

    vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.

    1. Baptizatur Christus Perfundit fluvio pastus Baptista locustis

    silvarumque favis et amictus veste cameli;

    tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus

    testatur tinctum qui tinctis crimina donet.

    1. Pinna Templi Excidio templi veteris stat pinna superstes;

    structus enim lapide ex illo manet angulus usque

    in saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;

    nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.

    1. Ex aqua vinum Foedera coniugii celebrabant auspice coetu

    forte Galilei; iam derant vina ministris;

    Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis

    inpleri; inde meri veteris defenditur unda.

    1. Piscina Siloa morborum medicina latex, quem spiritus horis

    eructat variis fusum ratione latenti;

    Siloam vocitant, sputis ubi conlita caeci

    lumina Salvator iussit de fonte lavari.

    1. Passio Iohannis Praemia saltatrix poscit funebria virgo

    Iohannis caput, abscisum quod lance reportet

    incestae ad gremium matris; fert regia donum

    psaltria respersis manibus de sanguine iusto.

    1. Per mare ambulat Christus It mare per medium Dominus fluctusque liquentes

    calce terens iubet instabili descendere cumba

    discipulum, sed mortalis trepidatio plantas

    mergit; at ille manum regit et vestigia firmat.

    1. Daemon missus in porcos Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon

    fregerat: erumpit pedibusque advolvitur Iesu.

    ast hominem Dominus sibi vindicat et iubet hostem

    porcorum furiare greges ac per freta mergi.

    1. Quinque panes et duo pisces Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos,

    his hominum large saturavit milia quinque.

    inplentur nimio micarum fragmine corbes

    bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.

    1. Lazarus suscitatus a mortuis Conscius insignis facti locus in Bethania

    vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum.

    apparet scissum fractis foribus monumentum,

    unde putrescentis redierunt membra sepulti.

    1. Ager Sanguinis Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi

    venditus exequias recipit tumulosus humandas.

    sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat

    infelix collum laqueo pro crimine tanto.

    1. Domus Caiphae Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae,

    in qua pulsata est alapis facies sacra Christi,

    hic peccatores manet exitus, obruta quorum

    vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.

    1. COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae

    adnexus tergum dedit ut servile flagellis.

    perstat adhuc templumque gerit veneranda columna,

    nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.

    1. PASSIO SALVATORIS Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem

    Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est.

    tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones

    contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.

    1. 1

    2. MONS OLIVETI Montis oliviferi Christus de vertice sursum

    ad Patrem rediit signans vestigia pacis,

    frondibus aeternis praepinguis liquitur umor,

    qui probat infusum terris de chrismate donum.

    1. PASSIO STEPHANI Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri

    adflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus

    inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi

    hostibus, o primae pietas miranda coronae!

    1. PORTA SPECIOSA Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt,

    egregium Solomonis opus; sed maius in illa

    Christi opus emicuit; nam claudus surgere iussus

    ore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.

    1. VISIO PETRI Somniat inlapsum Petrus alto ex aethere discum

    confertum omnigenis animalibus: ille recusat

    mandere, sed Dominus iubet omnia munda putare.

    surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.

    1. VAS ELECTIONIS Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:

    Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.

    mox recipit visum, fit apostolus ac populorum

    doctor et ore potens corvos mutare columbis.

    1. APOCALYPSIS IOHANNIS Bis duodena senum sedes pateris citharisque

    totque coronarum fulgens insignibus agnum

    caede cruentatum laudat, qui evolvere librum

    et septem potuit signacula pandere solus.