Consensv Obligationes. (1)
Classical Gaius English§ 135. Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.
Inst. 3, 22, pr.
§ 136. Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationes contrahi, quia neque uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos qui negotium gerunt consensisse. unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam aut per internuntium; cum alioquin uerborum obligatio inter absentes fieri non possit.
Inst. 3, 22, 1.
§ 137. Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet; cum alioquin in uerborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat, et in nominibus alius expensum ferendo obliget, alius obligetur.
Inst. 3, 23, 3.
§ [138]. [Sed absenti expensum ferri potest, etsi uerborum obligatio cum absente contrahi non possit.]