[Iiii. De Dediticiis Vel Lege Aelia Sentia.], [V. De Peregrinis Dediticiis.]
Classical Gaius English§ 13. Lege itaque Aelia Sentia cauetur ut qui serui a dominis poenae nomine uincti sint, quibusue stigmata inscripta sint, deue quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse conuicti sint, quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum custodiamue coniectifuerint, et postea uel ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.
§ 14. Vocantur autem peregrini dediticii hi qui quondam aduersus populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt.
§ 15. Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.
§ 16. Si uero in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem Romanum modo Latinum fieri dicemus.
§ 17. Nam in cuius persona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et ex iure Quiritum domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit.