Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    [Vi. De Manvmissione Vel Cavsae Probatione.], [Vii. De Consilio Adhibendo.]

    Gaius

    In the atlas

    3 min

    § 18. Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum seruos non aliter uoluit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint.

    § 19. Iusta autem causa manumissionis est ueluti si quis filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut seruum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, apud consilium manumittat.

    § 20. Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in prouinciis autem uiginti recuperatorum ciuium Romanorum, idque fit ultimo die conuentus; sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. maiores uero triginta annorum serui semper manumitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat.

    § 21. Praeterea minor triginta annorum seruus [manumissus] potest ciuis Romanus fieri, si ab eo domino qui soluendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum ——— (24 uersus in C legi nequeunt) Ulp. 1, 14; Inst. 1, 6, 1; Epit. 1, 1, 2.

    § 22. — homines Latini Iuniani appellantur; Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim serui uiderentur esse.

    § 23. Non tamen illis permittit lex Iunia uel ipsis testamentum facere, uel ex testamento alieno capere, uel tutores testamento dari.

    Ulp. 20, 14.

    § 24. Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus: alioquin per fideicommissum capere possunt.

    § 25. Hi uero qui dediticiorum numero sunt nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis placuit.

    § 26. Pessima itaque libertas eorum est qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam datur.

    § 27. Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium seruiant neue umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.