De Nvptiis. (1)
Classical Gaius English§ 56. |—,| si ciues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas peregrinasue cum quibus conubium habeant; cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit ut non 〈solum〉 ciues Romani fiant, sed etiam in potestate patris sint.
Inst. 1, 10 pr.
§ 57. Unde et ueteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestate parentum fiunt.
§ 58. | Non tamen omnes nobis uxores ducere licet; | nam a quarundam nuptiis abstinere debemus;
Inst. l. c.
§ 59. inter eas enim personas quae parentum liberorumue locum inter se optinent nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, ueluti inter patrem et filiam, uel inter matrem et filium, uel inter auum et neptem; et si tales personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam quae mihi per adoptionem filiae aut neptis loco esse coeperit non potero uxorem ducere, quamuis eam emancipauerim.
Inst. l. c.
§ 60. Inter eas quoque personas quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur est quaedam similis obseruatio, sed non tanta.
§ 61. Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint, siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
§ 62. Fratris filiam uxorem ducere licet. idque primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam fratris sui filiam uxorem duxisset; sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur. Item amitam et materteram uxorem ducere non licet.
Inst. 1, 10, 3-5.
§ 63. Item eam quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo autem diximus ‘quondam,’ quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere.
Inst. 1, 10, 6.
§ 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur neque liberos; itaque hi qui ex eo coitu nascuntur matrem quidem habere uidentur, patrem uero non utique: nec ob id in potestate eius 〈sunt, sed tales〉 sunt quales sunt hi quos mater uulgo concepit; nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti, uel quasi sine patre filii.
Inst. 1, 10, 12.