Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Adoptionibvs. (1)

    Gaius

    In the atlas

    3 min

    § 97. | Non solum tamen naturales liberi secundum ea quae | diximus in potestate nostra sunt, uerum et hi quos adoptamus.

    Inst. 1, 11 pr.

    § 98. Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus, ueluti praetoris.

    Inst. 1, 11, 1.

    § 99. Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt; quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur an id fieri patiatur; et populus rogatur an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentum sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

    Inst. l. c.

    § 100. Et quidem illa adoptio quae per populum fit nusquam nisi Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet.

    § 101. Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit; apud praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.

    § 102. Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est; nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem uero et in prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis〈personas〉 adoptare possumus.

    Inst. 1, 11, 3.

    § 103. Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.

    Inst. 1, 11, 9.

    § 104. Feminae uero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent.

    Inst. 1, 11, 10.

    § 105. Item si quis per populum siue apud praetorem uel apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem dare.

    § 106. Sed et illa quaestio, an minor natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis communis est.

    § 107. Illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

    Inst. 1, 11, 11.