Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Tvtelis. (1)

    Gaius

    In the atlas

    4 min

    § 142. Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. uideamus igitur quae in tutela quae in curatione sint; ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

    Inst. 1, 13 pr.

    § 143. Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

    Inst. l. c.

    § 144. Permissum est itaque parentibus liberis quos in potestate sua habent testamento tutores dare. masculini quidem sexus inpuberibus, 〈feminini autem sexus cuiuscumque aetatis sint, et tum quo〉que, cum nuptae sint. ueteres enim uoluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse.

    Inst. 1, 13, 3.

    § 145. Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit et ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilo minus in tutela permanet; tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae. loquimur autem exceptis uirginibus Vestalibus quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt, itaque etiam lege xii tabularum cautum est.

    Inst. l. c.

    § 146. Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem [iure] recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt.

    Inst. l. c.

    § 147. Cum tamen in conpluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos 〈enim〉 etiam heredes instituere possumus, cum extraneous postumos heredes instituere permissum non sit.

    Inst. 1, 13, 4.

    § 148. 〈Vxori〉 quae in manu est proinde ac filiae, item nurui quae in filii manu est proinde ac nepti tutor dari potest.

    § 149. Rectissime autem tutor sic dari potest: l. titivm liberis meis tvtorem do. sed et si ita scriptum sit liberis meis uel vxori meae titivs tvtor esto, recte datus intellegitur.

    § 150. In persona tamen uxoris quae in manu est recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere quem uelit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: titiae vxori meae tvtoris optionem do. quo casu licet uxori 〈tutorem optare〉 uel in omnes res uel in unam forte aut duas.

    § 151. Ceterum aut plena optio datur aut angusta.

    § 152. Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus. angusta ita dari solet—titiae vxori meae tvtoris optionem dvmtaxat semel do, aut dvmtaxat bis do.

    § 153. Quae optiones plurimum inter se differunt. nam quae plenam optionem habet potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare; quae uero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest; si dumtaxat bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet.

    § 154. Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur datiui, qui ex optione sumuntur optiui.