De Legitima Agnatorvm Tvtela. (1)
Classical Gaius English§ 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege xii 〈tabularum〉 agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi.
Inst. 1, 15 pr.
§ 156. Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. at hi qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia qui nascuntur patris, non matris familiam secuntur.
Inst. 1, 15, 1.
§ 157. Et olim quidem, quantum ad legem xii tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est quae, quod ad feminas attinet, 〈agnatorum〉 tutelas sustulit; itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem, femina uero talem habere tutorem non potest.
§ 158. Sed agnationis quidem ius capitis deminutione perimitur, cognationis uero ius eo modo non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem iura corrumpere potest, naturalia uero non potest.
Inst. 1, 15, 3.