De Capitis Minvtione. (1)
Classical Gaius English§ 159. Est autem capitis deminutio prioris status permutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio, aut minor quam quidam mediam uocant, aut minima.
Inst. 1, 16 pr.
§ 160. Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censuali uenire iubentur; quod ius p—|— ex lege —|— qui contra eam legem in urbe Roma do|micilium habuerint; item feminae quae ex senatusconsulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis eorum coierint.
Inst. 1, 16, 1.
§ 161. Minor siue media est capitis deminutio, cum ciuitas amittitur, libertas retinetur; quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit.
Inst. 1, 16, 2.
§ 162. Minima est capitis deminutio, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur; quod accidit in his qui adoptantur, item in his quae coemptionem faciunt, et in his qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite deminuatur.
Inst. 1, 16, 3.
§ 163. Nec solum maioribus 〈capitis〉 deminutionibus ius agnationis corrumpitur, sed etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.
§ 164. Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximo gradu sunt.