De Petendo Alio Tvtore. (1)
Classical Gaius English§ 173. Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere; quo petito prior desinit; nec interest quam longe absit is tutor.
§ 174. Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere.
§ 175. Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem manumisit, legitimam tutelam nactus est. 〈sed〉 huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit.
§ 176. Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorem petere, ueluti ad hereditatem adeundam.
§ 177. Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii.
§ 178. Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus ei, quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae gratia a praetore urbano tutorem petere.
§ 179. Sane patroni filius etiamsi inpubes sit, libertae efficietur tutor, quamquam in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nibil permissum sit sine tutoris auctoritate agere.
§ 180. Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatusconsulto dotis constituendae gratia tutorem petere.
§ 181. Quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est.
§ 182. Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit, siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.
§ 183. Haec omnia similiter et Romae et in prouinciis obseruantur, scilicet 〈ut Romae a praetore〉 et in prouinciis a praeside prouinciae tutor peti debeat.
§ 184. Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumue lege agendum erat; nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur; qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desiisse, aliis autem placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur.
Ulp. 11, 24; Inst. 1, 21, 3.