De Mvliervm Tvtela. (1)
Classical Gaius English§ 189. Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium iure contingit, quia id naturali rationi conueniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur. nec fere ulla ciuitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues Romani uideantur liberos suos in potestate habere.
Inst. 1, 20, 6.
§ 190. Feminas uero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur; nam quae uulgo creditur, quia leuitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa uidetur quam uera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam, saepe etiam inuitus auctor fieri a praetore cogitur.
§ 191. Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur; at ubi pupillorum pupillarumue negotia tutores tractant, ei post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.
§ 192. Sane patronorum et parentum legitimae tutelae uim aliquam habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum neque ad res mancipi alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae interueniat; eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perueniat.
§ 193. Apud peregrinos non similiter ut apud nos in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt; ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.