Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    Qvibvs Modis Tvtela Finiatvr. (1)

    Gaius

    In the atlas

    2 min

    § 194. Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium 〈liberorum iure libertinae uero quattuor, si in patroni〉 liberorumue eius legitima tutela sint; nam ceterae quae alterius generis tutores habent, [uelut Atilianos aut fiduciarios,] trium liberorum iure tutela liberantur.

    § 195. Potest autem pluribus modis libertina alterius generis 〈tutorem〉 habere, ueluti si a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel in prouinc〈iis e lege Iul〉ia et Titia; nam in patronae tutela esse non potest.

    § 195 a. Item si 〈a〉 masculo manumissa 〈fuerit〉 et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur.

    § 195 b. Item si patronus eiusue filius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia tutorem petere.

    § 195 c. Similiter ex isdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decesserit nec ullum uirilis sexus liberorum in familia reliquerit.

    § 196. Masculi autem cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant, qui habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum qui generare potest; sed in his qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant qui xiiii annos expleuit.—|

    Inst. 1, 22 pr.