Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    Qvibvs Modis Per Vniversitatem Res Adqvirantvr. (1)

    Gaius

    In the atlas

    5 min

    § 97. Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum singulae res nobis adquirantur. nam legatorum ius quo et ipso singulas res adquirimus opportunius alio loco referemus. uideamus itaque nunc quibus modis per uniuersitatem res nobis adquirantur.

    Inst. 2, 9, 6.

    § 98. Si cui heredes facti sumus, siue cuius bonorum possessionem petierimus, siue cuius bona emerimus, siue quem adoptauerimus, siue quam in manum ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt.

    Inst. l. c.

    § 99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus quarum duplex condicio est: nam uel ex testamento uel ab intestato ad nos pertinent.

    Inst. l. c.

    § 100. Et prius est, ut de his dispiciamus quae nobis ex testamento obueniunt.

    Inst. l. c.

    § 101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est cum belli causa arma sumebant; procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri.

    Inst 2, 10, 1.

    § 102. Accessit deinde tertium genus testamenti quod per aes et libram agitur. qui neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico familiam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat, eumque rogabat quid cuique post mortem suam dari uellet. quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur.

    Inst. l. c.

    § 103. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc uero solum quod per aes et libram fit in usu retentum est. sane nunc aliter ordinatur quam olim solebat. namque olim familiae emptor, id est qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator quid cuique post mortem suam dari uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter ueteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur.

    Inst. l. c.

    § 104. Eaque res ita agitur: qui facit 〈testamentum〉, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, v testibus ciuibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis familiae emptor utitur familia pecvniaqve tva endo mandatelam cvstodelamqve meam, qvo tv ivre testamentvm facere possis secvndvm legem pvblicam, hoc aere, et ut quidam adiciunt aeneaqve libra esto mihi empta; deinde aere percutit libram, idque aes dat testatori uelut pretii loco; deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit haec ita vt in his tabvlis cerisqve scripta svnt, ita do ita lego ita testor itaqve vos qviritfs testimonivm mihi perhibetote; et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali sermone nominare atque confirmare.

    § 105. In testibus autem non debet is esse qui in potestate est aut familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter ueteris iuris imitationem totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi gratia creditur inter familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut proxime diximus, is qui familiam testatoris mancipioaccipiebat heredis loco erat; itaque reprobatum est in ea re domesticum testimonium.

    Inst. 2, 10, 9.

    § 106. Unde et si is qui in potestate patris est familiae emptor adhibitus sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem qui in eadem potestate est, uelut frater eius. sed si filius familias ex castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur nec is qui in potestate patris est.

    § 107. De libripende eadem quae et de testibus dicta esse intellegemus; nam et is testium numero est.

    § 108. Is uero qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusue heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres aut legatarius iure adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet quique in eius potestate est cuiusue is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus.