Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    Testamenti Factio. (1)

    Gaius

    In the atlas

    1 min

    § 112. —ex auctoritate diui Hadriani senatusconsultum factum est quo permissum est |—feminis etiam sine coemptione te|stamentum facere, si modo non minores essent annorum xii, scilicet ut quae tutela liberatae non essent, tutore auctore testari deberent.

    § 113. Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi: nam masculus minor annorum xiiii testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore testamentum facere uelit, femina uero post xii annum testamenti faciendi ius nanciscitur.

    § 114. Igitur si quaeramus an ualeat testamentum, inprimis aduertere debemus an is qui id fecerit habuerit testamenti factionem; deinde si habuerit, requiremus an secundum iuris ciuilis regulam testatus sit, exceptis militibus, quibus propter nimiam inperitiam, ut diximus, quomodo uelint uel quomodo possint, permittitur testamentum facere.