Bonorvm Possessio Secvndvm Tabvlas. (1)
Classical Gaius English§ 115. Non tamen, ut iure ciuili ualeat testamentum, sufficit ea obseruatio quam supra exposuimus de familiae uenditione et de testibus et de nuncupationibus.
§ 116. 〈Sed〉 ante omnia requirendum est, an institutio heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris ita uenire testesque ita adhibere et ita nuncupare testamentum, ut supra diximus.
§ 117. Sollemnis autem institutio haec est titivs heres esto; sed et illa iam conprobata uidetur titivm heredem esse ivbeo; at illa non est conprobata titivm heredem esse volo; sed et illae a plerisque inprobatae sunt titivm heredem institvo, item heredem facio.
§ 118. Obseruandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela est faciat testamentum, tutore auctore facere debeat; alioquin inutiliter iure ciuili testabitur.
§ 119. Praetor tamen si septem signis testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas testamenti bonorum 〈possessionem〉 pollicetur: 〈et〉 si nemo sit ad quem ab intestato iure legitimo pertineat hereditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem. nam idem iuris est et si alia ex causa testamentum non ualeat, uelut quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit.
§ 120. Sed uideamus an etiamsi frater aut patruus extent, potiores scriptis heredibus habeantur. rescripto enim imperatoris Antonini significatur, eos qui secundum tabulas testamenti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse aduersus eos quiabintestato uindicant hereditatem defendere se per exceptionem doli mali.
§ 121. Quod sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est; item ad feminarum quae ideo non utiliter testatae sunt, quia uerbi gratia familiam non uendiderint aut nuncupationis uerba locutae non sint; an autem et ad ea testamenta feminarum quae sine tutoris auctoritate fecerint haec constitutio pertineat, uidebimus.
§ 122. Loquimur autem de his scilicet feminis quae non in legitima parentum aut patronorum tutela sunt, sed [de his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam inuiti coguntur auctores fieri; alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoueri palam est.