Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    The Freedom of the Seas (Mare Liberum)

    Capvt X: Mercaturam cum Indis propriam non esse Lusitanorum titulo donationis Pontificiae

    Hugo Grotius

    In the atlas

    2 min

    Primum inventio aut occupatio hic locum non habet, quia ius mercandi non est aliquid corporale, quod possit apprehendi; neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse falsissimum. Nam et cum initio populi in diversa iere, aliquos necesse est primos fuisse mercatores, quos tamen ius nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanis ius aliquod competit, ut soli cum Indis negotientur, id exemplo ceterarum servitutum, ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita, hoc est praescriptione; neque aliter potest.

    Concessit nemo, nisi forte Pontifex, qui non potuit. Nemo enim quod suum non est concedere potest. At Pontifex, nisi totius Mundi temporalis sit Dominus, quod negant sapientes, ius etiam commerciorum universale sui iuris dicere non potest. Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata, nihilque ad spiritualem procurationem pertinens, extra quam cessat, ut fatentur omnes, Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis ius tribuere vellet idemque adimere hominibus ceteris, duplicem faceret iniuriam: Primum Indis, quos ut extra Ecclesiam positos Pontifici nulla ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex, etiam ius illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde aliis hominibus omnibus Christianis et non Christianis, quibus idem illud ius adimere non potuit sine causa indicta. Quid quod ne temporales quidem Domini in suis imperiis prohibere possunt commerciorum libertatem, uti rationibus et auctoritatibus ante demonstratum est?

    Sicut et illud confitendum est, contra ius perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumpsit in omne tempus duratura, nullam valere Pontificis auctoritatem.