Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Epigrams

    Book 1

    Marcus Valerius Martialis

    1 hr 8 min

    pr. Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-

    tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene

    senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-

    verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut

    nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.

    Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum

    ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-

    lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe

    facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-

    borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-

    sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic

    Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-

    tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud

    illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula

    vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-

    buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato

    theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi

    meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:

    Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae

    Festosque lusus et licentiam volgi,

    Cur in theatrum, Cato severe, venisti?

    An ideo tantum veneras, ut exires?

    1. I Hic est quem legis ille, quem requiris,

    Toto notus in orbe Martialis

    Argutis epigrammaton libellis:

    Cui, lector studiose, quod dedisti

    Viventi decus atque sentienti,

    Rari post cineres habent poetae.

    1. II Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos

    Et comites longae quaeris habere viae,

    Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:

    Scrinia da magnis, me manus una capit.

    Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres

    Urbe vagus tota, me duce certus eris:

    Libertum docti Lucensis quaere Secundum

    Limina post Pacis Palladiumque forum.

    1. III Argiletanas mavis habitare tabernas,

    Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.

    Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:

    Crede mihi, nimium Martia turba sapit.

    Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque

    Et pueri nasum rhinocerotis habent.

    Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,

    Ibis ab excusso missus in astra sago.

    Sed tu ne totiens domini patiare lituras

    Neve notet lusus tristis harundo tuos,

    Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:

    I, fuge; sed poteras tutior esse domi.

    1. IV Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,

    Terrarum dominum pone supercilium.

    Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,

    Materiam dictis nec pudet esse ducem.

    Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,

    Illa fronte precor carmina nostra legas.

    Innocuos censura potest permittere lusus:

    Lasciva est nobis pagina, vita proba.

    1. V Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:

    Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

    1. VI Aetherias aquila puerum portante per auras

    Inlaesum timidis unguibus haesit onus:

    Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,

    Tutus et ingenti ludit in ore lepus.

    Quae maiora putas miracula? summus utrisque

    Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.

    1. VII Stellae delicium mei Columba,

    Verona licet audiente dicam,

    Vicit, Maxime, Passerem Catulli.

    Tanto Stella meus tuo Catullo

    Quanto passere maior est columba.

    1. VIII Quod magni Thraseae consummatique Catonis

    Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,

    Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,

    Quod fecisse velim te, Deciane, facis.

    Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,

    Hunc volo, laudari qui sine morte potest.

    1. IX Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:

    Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

    1. X Petit Gemellus nuptias Maronillae

    Et cupit et instat et precatur et donat.

    Adeone pulchra est? immo foedius nil est.

    Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

    1. XI Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare

    Bis decies solus, Sextiliane, bibis?

    Iam defecisset portantis calda ministros,

    Si non potares, Sextiliane, merum.

    1. XII Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces

    Canaque sulphureis Albula fumat aquis,

    Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis

    Signat vicina quartus ab urbe lapis.

    Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,

    Heu quam paene novum porticus ausa nefas!

    Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa

    Gestatus biiugis Regulus esset equis.

    Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,

    Quae par tam magnae non erat invidiae.

    Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:

    Stantia non poterant tecta probare deos.

    1. XIII Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,

    Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,

    'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,

    'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'

    1. XIV Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum

    Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—

    Cum prensus blando totiens a dente rediret

    Et per aperta vagus curreret ora lepus.

    Unde potest avidus captae leo parcere praedae?

    Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

    1. XV O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,

    Si quid longa fides canaque iura valent,

    Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,

    Et numerat paucos vix tua vita dies.

    Non bene distuleris videas quae posse negari,

    Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.

    Expectant curaeque catenatique labores,

    Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.

    Haec utraque manu conplexuque adsere toto:

    Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.

    Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':

    Sera nimis vita est crastina: vive hodie.

    1. XVI Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura

    Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

    1. XVII Cogit me Titus actitare causas

    Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'

    Res magna est, Tite, quam facit colonus.

    1. XVIII Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno

    In Vaticanis condita musta cadis?

    Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?

    Aut quid fecerunt optima vina mali?

    De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum

    Et dare Campano toxica saeva mero.

    Convivae meruere tui fortasse perire:

    Amphora non meruit tam pretiosa mori.

    1. XIX Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

    Expulit una duos tussis et una duos.

    Iam secura potes totis tussire diebus:

    Nil istic quod agat tertia tussis habet.

    1. XX Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata

    Solus boletos, Caeciliane, voras.

    Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?

    Boletum qualem Claudius edit, edas.

    1. XXI Cum peteret regem, decepta satellite dextra

    Ingessit sacris se peritura focis.

    Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis

    Et raptum flammis iussit abire virum:

    Urere quam potuit contempto Mucius igne,

    Hanc spectare manum Porsena non potuit.

    Maior deceptae fama est et gloria dextrae:

    Si non errasset, fecerat illa minus.

    1. XXII Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?

    Frangere tam parvas non didicere feras.

    Servantur magnis isti cervicibus ungues

    Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.

    Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus

    Non timeat Dacus Caesaris arma puer.

    1. XXIII Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris

    Et dant convivam balnea sola tibi.

    Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:

    Iam scio, me nudum displicuisse tibi.

    1. XXIV Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,

    Cuius et ipse times triste supercilium,

    Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?

    Nolito fronti credere: nupsit heri.

    1. XXV Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos

    Et cultum docto pectore profer opus,

    Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces

    Nec sileant nostri praetereantque senes.

    Ante fores stantem dubitas admittere Famam

    Teque piget curae praemia ferre tuae?

    Post te victurae per te quoque vivere chartae

    Incipiant: cineri gloria sera venit.

    1. XXVI Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque

    Solus: aqua totiens ebrius esse potes;

    Nec consessorum vicina nomismata tantum,

    Aera sed a cuneis ulteriora petis.

    Non haec Paelignis agitur vindemia prelis

    Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,

    Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,

    Egerit et nigros Massica cella cados.

    A copone tibi faex Laletana petatur,

    Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.

    1. XXVII Hesterna tibi nocte dixeramus,

    Quincunces puto post decem peractos,

    Cenares hodie, Procille, mecum.

    Tu factam tibi rem statim putasti

    Et non sobria verba subnotasti

    Exemplo nimium periculoso:

    Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.

    1. XXVIII Hesterno fetere mero qui credit Acerram,

    Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

    1. XXIX Fama refert nostros te, Fidentine, libellos

    Non aliter populo quam recitare tuos.

    Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:

    Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.

    1. XXX Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.

    Coepit quo poterat clinicus esse modo.

    1. XXXI Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines

    Encolpos, domini centurionis amor,

    Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.

    Quam primum longas, Phoebe, recide comas,

    Dum nulla teneri sordent lanugine voltus

    Dumque decent fusae lactea colla iubae;

    Utque tuis longum dominusque puerque fruantur

    Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.

    1. XXXII Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:

    Hoc tantum possum dicere, non amo te.

    1. XXXIII Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,

    Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.

    Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,

    Ille dolet vere, qui sine teste dolet.

    1. XXXIV Incustoditis et apertis, Lesbia, semper

    Liminibus peccas nec tua furta tegis,

    Et plus spectator quam te delectat adulter

    Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.

    At meretrix abigit testem veloque seraque

    Raraque Submemmi fornice rima patet.

    A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:

    Abscondunt spurcas et monumenta lupas.

    Numquid dura tibi nimium censura videtur?

    Deprendi veto te, Lesbia, non futui.

    1. XXXV Versus scribere me parum severos

    Nec quos praelegat in schola magister,

    Corneli, quereris: sed hi libelli,

    Tamquam coniugibus suis mariti,

    Non possunt sine mentula placere.

    Quid si me iubeas talassionem

    Verbis dicere non talassionis?

    Quis Floralia vestit et stolatum

    Permittit meretricibus pudorem?

    Lex haec carminibus data est iocosis,

    Ne possint, nisi pruriant, iuvare.

    Quare deposita severitate

    Parcas lusibus et iocis rogamus,

    Nec castrare velis meos libellos.

    Gallo turpius est nihil Priapo.

    1. XXXVI Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur

    Qualia Ledaei fata Lacones habent,

    Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,

    Quod pro fratre mori vellet uterque prior,

    Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:

    'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'

    1. XXXVII Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,

    Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.

    1. XXXVIII Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:

    Sed male cum recitas, incipit esse tuus.

    1. XXXIX Si quis erit raros inter numerandus amicos,

    Quales prisca fides famaque novit anus,

    Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae

    Artibus et vera simplicitate bonus,

    Si quis erit recti custos, mirator honesti

    Et nihil arcano qui roget ore deos,

    Si quis erit magnae subnixus robore mentis:

    Dispeream, si non hic Decianus erit.

    1. XL Qui ducis vultus et non legis ista libenter,

    Omnibus invideas, livide, nemo tibi.

    1. XLI Urbanus tibi, Caecili, videris.

    Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,

    Hoc quod transtiberinus ambulator,

    Qui pallentia sulphurata fractis

    Permutat vitreis, quod otiosae

    Vendit qui madidum cicer coronae,

    Quod custos dominusque viperarum,

    Quod viles pueri salariorum,

    Quod fumantia qui tomacla raucus

    Circumfert tepidis cocus popinis,

    Quod non optimus urbicus poeta,

    Quod de Gadibus improbus magister,

    Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.

    Quare desine iam tibi videri,

    Quod soli tibi, Caecili, videris,

    Qui Gabbam salibus tuis et ipsum

    Posses vincere Tettium Caballum.

    Non cuicumque datum est habere nasum:

    Ludit qui stolida procacitate,

    Non est Tettius ille, sed caballus.

    1. XLII Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti

    Et subtracta sibi quaereret arma dolor,

    'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?

    Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'

    Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.

    I nunc et ferrum, turba molesta, nega.

    1. XLIII Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati

    Et positum est nobis nil here praeter aprum,

    Non quae de tardis servantur vitibus uvae

    Dulcibus aut certant quae melimela favis,

    Non pira quae longa pendent religata genesta

    Aut imitata brevis Punica grana rosas,

    Rustica lactantes nec misit Sassina metas

    Nec de Picenis venit oliva cadis:

    Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari

    A non armato pumilione potest.

    Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:

    Ponere aprum nobis sic et harena solet.

    Ponatur tibi nullus aper post talia facta,

    Sed tu ponaris cui Charidemus apro.

    1. XLIV Lascivos leporum cursus lususque leonum

    Quod maior nobis charta minorque gerit

    Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur

    Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.

    1. XLV Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,

    Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.

    1. XLVI Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet

    Protinus et cessat debilitata Venus.

    Expectare iube: velocius ibo retentus.

    Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.

    1. XLVII Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:

    Quod vispillo facit, fecerat et medicus.

    1. XLVIII Rictibus his tauros non eripuere magistri,

    Per quos praeda fugax itque reditque lepus;

    Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste

    Nec nihil a tanta nobilitate refert.

    Tutior in sola non est cum currit harena,

    Nec caveae tanta conditur ille fide.

    Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,

    Ad quae confugias ora leonis habes.

    1. XLIX Vir Celtiberis non tacende gentibus

    Nostraeque laus Hispaniae,

    Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,

    Equis et armis nobilem,

    Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum

    Vadaveronem montibus,

    Et delicati dulce Boterdi nemus,

    Pomona quod felix amat.

    Tepidi natabis lene Congedi vadum

    Mollesque Nympharum lacus,

    Quibus remissum corpus adstringes brevi

    Salone, qui ferrum gelat.

    Praestabit illic ipsa figendas prope

    Voberca prandenti feras.

    Aestus serenos aureo franges Tago

    Obscurus umbris arborum;

    Avidam rigens Derceita placabit sitim

    Et Nutha, quae vincit nives.

    At cum December canus et bruma impotens

    Aquilone rauco mugiet,

    Aprica repetes Tarraconis litora

    Tuamque Laletaniam.

    Ibi inligatas mollibus dammas plagis

    Mactabis et vernas apros

    Leporemque forti callidum rumpes equo,

    Cervos relinques vilico.

    Vicina in ipsum silva descendet focum

    Infante cinctum sordido.

    Vocabitur venator et veniet tibi

    Conviva clamatus prope.

    Lunata nusquam pellis et nusquam toga

    Olidaeque vestes murice;

    Procul horridus Liburnus et querulus cliens,

    Imperia viduarum procul;

    Non rumpet altum pallidus somnum reus,

    Sed mane totum dormies.

    Mereatur alius grande et insanum sophos:

    Miserere tu felicium

    Veroque fruere non superbus gaudio,

    Dum Sura laudatur tuus.

    Non inpudenter vita quod relicum est petit,

    Cum fama quod satis est habet.

    1. L Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,

    Dicatur quare non Taratalla mihi?

    1. LI Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.

    Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?

    Scilicet a magnis ad te descendere tauris

    Et quae non cernunt frangere colla velint.

    Desperanda tibi est ingentis gloria fati:

    Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.

    1. LII Commendo tibi, Quintiane, nostros—

    Nostros dicere si tamen libellos

    Possum, quos recitat tuus poeta—:

    Si de servitio gravi queruntur,

    Adsertor venias satisque praestes,

    Et, cum se dominum vocabit ille,

    Dicas esse meos manuque missos.

    Hoc si terque quaterque clamitaris,

    Inpones plagiario pudorem.

    1. LIII Una est in nostris tua, Fidentine, libellis

    Pagina, sed certa domini signata figura,

    Quae tua traducit manifesto carmina furto.

    Sic interpositus villo contaminat uncto

    Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,

    Sic Arretinae violant crystallina testae,

    Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,

    Inter Ledaeos ridetur corvus olores,

    Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,

    Inproba Cecropias offendit pica querellas.

    Indice non opus est nostris nec iudice libris,

    Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'

    1. LIV Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—

    Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,

    Unum, si superest, locum rogamus,

    Nec me, quod tibi sim novus, recuses:

    Omnes hoc veteres tui fuerunt.

    Tu tantum inspice qui novus paratur

    An possit fieri vetus sodalis.

    1. LV Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,

    Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,

    Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,

    Sordidaque in parvis otia rebus amat.

    Quisquam picta colit Spartani frigora saxi

    Et matutinum portat ineptus Have,

    Cui licet exuviis nemoris rurisque beato

    Ante focum plenas explicuisse plagas

    Et piscem tremula salientem ducere saeta

    Flavaque de rubro promere mella cado?

    Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas

    Et sua non emptus praeparat ova cinis?

    Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,

    Vivat et urbanis albus in officiis.

    1. LVI Continuis vexata madet vindemia nimbis:

    Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.

    1. LVII Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?

    Nolo nimis facilem difficilemque nimis.

    Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:

    Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.

    1. LVIII Milia pro puero centum me mango poposcit:

    Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.

    Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum

    Laudaturque meam Phoebus in invidiam.

    Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo

    Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.

    1. LIX Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.

    Inter delicias quid facit ista fames?

    Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:

    Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?

    1. LX Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,

    Esse tamen vacuo se leo dente putat.

    Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,

    Alta iuvencorum volnera figet ubi?

    Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?

    Non nisi delecta pascitur ille fera.

    1. LXI Verona docti syllabas amat vatis,

    Marone felix Mantua est,

    Censetur Aponi Livio suo tellus

    Stellaque nec Flacco minus,

    Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,

    Nasone Paeligni sonant,

    Duosque Senecas unicumque Lucanum

    Facunda loquitur Corduba,

    Gaudent iocosae Canio suo Gades,

    Emerita Deciano meo:

    Te, Liciniane, gloriabitur nostra

    Nec me tacebit Bilbilis.

    1. LXII Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis

    Et quamvis tetrico tristior ipsa viro

    Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,

    Et dum Baianis saepe fovetur aquis,

    Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto

    Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.

    1. LXIII Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.

    Non audire, Celer, sed recitare cupis.

    1. LXIV Bella es, novimus, et puella, verum est,

    Et dives, quis enim potest negare?

    Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,

    Nec dives neque bella nec puella es.

    1. LXV Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba

    Et dici ficos, Laetiliane, iubes.

    Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,

    Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.

    1. LXVI Erras, meorum fur avare librorum,

    Fieri poetam posse qui putas tanti,

    Scriptura quanti constet et tomus vilis:

    Non sex paratur aut decem sophos nummis.

    Secreta quaere carmina et rudes curas,

    Quas novit unus scrinioque signatas

    Custodit ipse virginis pater chartae,

    Quae trita duro non inhorruit mento.

    Mutare dominum non potest liber notus.

    Sed pumicata fronte si quis est nondum

    Nec umbilicis cultus atque membrana,

    Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.

    Aliena quisquis recitat et petit famam,

    Non emere librum, sed silentium debet.

    1. LXVII 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.

    In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?

    1. LXVIII Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.

    Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.

    Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est

    Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.

    Scriberet hesterna patri cum luce salutem,

    'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'

    Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.

    Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?

    1. LXIX Coepit, Maxime, Pana quae solebat,

    Nunc ostendere Canium Tarentos.

    1. LXX Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis

    Ad Proculi nitidos, officiose, lares.

    Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae

    Transibis Vestae virgineamque domum;

    Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,

    Plurima qua summi fulget imago ducis.

    Nec te detineat miri radiata colossi

    Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.

    Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei

    Et Cybeles picto stat Corybante tholus.

    Protinus a laeva clari tibi fronte Penates

    Atriaque excelsae sunt adeunda domus.

    Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:

    Nulla magis toto ianua poste patet,

    Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.

    Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',

    Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur

    Ista, salutator scribere non potuit.'

    1. LXXI Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,

    Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.

    Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,

    Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.

    1. LXXII Nostris versibus esse te poetam,

    Fidentine, putas cupisque credi?

    Sic dentata sibi videtur Aegle

    Emptis ossibus Indicoque cornu;

    Sic quae nigrior est cadente moro,

    Cerussata sibi placet Lycoris.

    Hac et tu ratione qua poeta es,

    Calvus cum fueris, eris comatus.

    1. LXXIII Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet

    Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,

    Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens

    Turba fututorum est: ingeniosus homo es.

    1. LXXIV Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.

    Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?

    1. LXXV Dimidium donare Lino quam credere totum

    Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.

    1. LXXVI O mihi curarum pretium non vile mearum,

    Flacce, Antenorei spes et alumne laris,

    Pierios differ cantusque chorosque sororum;

    Aes dabit ex istis nulla puella tibi.

    Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;

    Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.

    Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor

    Inclinat varias pondere nigra comas.

    Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum

    Nil habet et magnum, sed perinane sophos.

    Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?

    Romanum propius divitiusque forum est.

    Illic aera sonant: at circum pulpita nostra

    Et steriles cathedras basia sola crepant.

    1. LXXVII Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.

    Parce bibit Charinus, et tamen pallet.

    Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.

    Sole utitur Charinus, et tamen pallet.

    Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.

    Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.

    1. LXXVIII Indignas premeret pestis cum tabida fauces

    Inque ipsos vultus serperet atra lues,

    Siccis ipse genis flentes hortatus amicos

    Decrevit Stygios Festus adire lacus.

    Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno

    Aut torsit lenta tristia fata fame,

    Sanctam Romana vitam sed morte peregit

    Dimisitque animam nobiliore rogo.

    Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis

    Fama potest: huius Caesar amicus erat.

    1. LXXIX Semper agis causas et res agis, Attale, semper:

    Est, non est quod agas, Attale, semper agis.

    Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.

    Attale, ne quod agas desit, agas animam.

    1. LXXX Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est

    Occidit puto te, Cane, quod una fuit.

    1. LXXXI A servo scis te genitum blandeque fateris,

    Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.

    1. LXXXII Haec quae pulvere dissipata multo

    Longas porticus explicat ruinas,

    En quanto iacet absoluta casu.

    Tectis nam modo Regulus sub illis

    Gestatus fuerat recesseratque,

    Victa est pondere cum suo repente,

    Et postquam domino nihil timebat,

    Securo ruit incruenta damno.

    Tantae, Regule, post metum querellae

    Quis curam neget esse te deorum,

    Propter quem fuit innocens ruina?

    1. LXXXIII Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:

    Non miror, merdas si libet esse cani.

    1. LXXXIV Uxorem habendam non putat Quirinalis,

    Cum velit habere filios, et invenit

    Quo possit istud more: futuit ancillas

    Domumque et agros implet equitibus vernis.

    Pater familiae verus est Quirinalis.

    1. LXXXV Venderet excultos colles cum praeco facetus

    Atque suburbani iugera pulchra soli,

    'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse

    Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'

    'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes

    Et pecus et fructus, non amat inde locum.'

    Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet

    Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.

    1. LXXXVI Vicinus meus est manuque tangi

    De nostris Novius potest fenestris.

    Quis non invideat mihi putetque

    Horis omnibus esse me beatum,

    Iuncto cui liceat frui sodale?

    Tam longe est mihi quam Terentianus,

    Qui nunc Niliacam regit Syenen.

    Non convivere, nec videre saltem,

    Non audire licet, nec urbe tota

    Quisquam est tam prope tam proculque nobis.

    Migrandum est mihi longius vel illi.

    Vicinus Novio vel inquilinus

    Sit, si quis Novium videre non volt.

    1. LXXXVII Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,

    Pastillos Cosmi luxuriosa voras.

    Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,

    Extremo ructus cum redit a barathro.

    Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus

    Atque duplex animae longius exit odor?

    Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta

    Iam tollas et sis ebria simpliciter.

    1. LXXXVIII Alcime, quem raptum domino crescentibus annis

    Labicana levi caespite velat humus,

    Accipe non Pario nutantia pondera saxo,

    Quae cineri vanus dat ruitura labor,

    Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras

    Quaeque virent lacrimis roscida prata meis

    Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:

    Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.

    Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,

    Non aliter cineres mando iacere meos.

    1. LXXXIX Garris in aurem semper omnibus, Cinna,

    Garrire et illud teste quod licet turba.

    Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,

    Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,

    Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,

    Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.

    1. XC Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam

    Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,

    Omne sed officium circa te semper obibat

    Turba tui sexus, non adeunte viro,

    Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:

    At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.

    Inter se geminos audes committere cunnos

    Mentiturque virum prodigiosa Venus.

    Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,

    Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.

    1. XCI Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.

    Carpere vel noli nostra vel ede tua.

    1. XCII Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,

    Tangi se digito, Mamuriane, tuo.

    Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,

    Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.

    Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati

    Nec curtus Chiones Antiopesve calix,

    Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna

    Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,

    Pasceris et nigrae solo nidore culinae

    Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:

    Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—

    Sed fodiam digito qui superest oculum:

    Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.

    Denique pedica, Mamuriane, satur.

    1. XCIII Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,

    Qui prior Elysias gaudet adisse domos.

    Ara duplex primi testatur munera pili:

    Plus tamen est, titulo quod breviore legis:

    'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,

    Famaque quod raro novit, amicus erat.'

    1. XCIV Cantasti male, dum fututa es, Aegle.

    Iam cantas bene; basianda non es.

    1. XCV Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,

    Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.

    1. XCVI Si non molestum est teque non piget, scazon,

    Nostro rogamus pauca verba Materno

    Dicas in aurem sic ut audiat solus.

    Amator ille tristium lacernarum

    Et baeticatus atque leucophaeatus,

    Qui coccinatos non putat viros esse

    Amethystinasque mulierum vocat vestes,

    Nativa laudet, habeat et licet semper

    Fuscos colores, galbinos habet mores.

    Rogabit, unde suspicer virum mollem.

    Una lavamur: aspicit nihil sursum,

    Sed spectat oculis devorantibus draucos

    Nec otiosis mentulas videt labris.

    Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.

    1. XCVII Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,

    Et te patronum causidicumque putas.

    Hac ratione potest nemo non esse disertus.

    Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.

    1. XCVIII Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.

    Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.

    1. XCIX Non plenum modo vicies habebas,

    Sed tam prodigus atque liberalis

    Et tam lautus eras, Calene, ut omnes

    Optarent tibi centies amici.

    Audi=t vota deus precesque nostras

    Atque intra, puto, septimas Kalendas

    Mortes hoc tibi quattuor dederunt.

    At tu sic quasi non foret relictum,

    Sed raptum tibi centies, abisti

    In tantam miser esuritionem,

    Ut convivia sumptuosiora,

    Toto quae semel apparas in anno,

    Nigrae sordibus explices monetae,

    Et septem veteres tui sodales

    Constemus tibi plumbea selibra.

    Quid dignum meritis precemur istis?

    Optamus tibi milies, Calene.

    Hoc si contigerit, fame peribis.

    1. C Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum

    Dici et mammarum maxima mamma potest.

    1. CI Illa manus quondam studiorum fida meorum

    Et felix domino notaque Caesaribus,

    Destituit primos viridis Demetrius annos:

    Quarta tribus lustris addita messis erat.

    Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,

    Ureret inplicitum cum scelerata lues,

    Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:

    Munere dignus erat convaluisse meo.

    Sensit deficiens sua praemia meque patronum

    Dixit ad infernas liber iturus aquas.

    1. CII Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,

    Blanditus, puto, pictor est Minervae.

    1. CIII 'Si dederint superi decies mihi milia centum'

    Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,

    'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'

    Riserunt faciles et tribuere dei.

    Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,

    Calceus est sarta terque quaterque cute:

    Deque decem plures semper servantur olivae,

    Explicat et cenas unica mensa duas,

    Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,

    Asse cicer tepidum constat et asse Venus.

    In ius, o fallax atque infitiator, eamus:

    Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.

    1. CIV Picto quod iuga delicata collo

    Pardus sustinet inprobaeque tigres

    Indulgent patientiam flagello,

    Mordent aurea quod lupata cervi,

    Quod frenis Libyci domantur ursi

    Et, quantum Calydon tulisse fertur,

    Paret purpureis aper capistris,

    Turpes esseda quod trahunt visontes

    Et molles dare iussa quod choreas

    Nigro belua non negat magistro:

    Quis spectacula non putet deorum?

    Haec transit tamen, ut minora, quisquis

    Venatus humiles videt leonum,

    Quos velox leporum timor fatigat.

    Dimittunt, repetunt, amantque captos,

    Et securior est in ore praeda,

    Laxos cui dare perviosque rictus

    Gaudent et timidos tenere dentes,

    Mollem frangere dum pudet rapinam,

    Stratis cum modo venerint iuvencis.

    Haec clementia non paratur arte,

    Sed norunt cui+ serviant leones.

    1. CV In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,

    Accepit quotiens tempora longa, merum

    Exuit annosa mores nomenque senecta:

    Et quidquid voluit, testa vocatur anus.

    1. CVI Interponis aquam subinde, Rufe,

    Et si cogeris a sodale, raram

    Diluti bibis unciam Falerni.

    Numquid pollicita est tibi beatam

    Noctem Naevia sobriasque mavis

    Certae nequitias fututionis?

    Suspiras, retices, gemis: negavit.

    Crebros ergo licet bibas trientes

    Et durum iugules mero dolorem.

    Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.

    1. CVII Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,

    'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'

    Otia da nobis, sed qualia fecerat olim

    Maecenas Flacco Vergilioque suo:

    Condere victuras temptem per saecula curas

    Et nomen flammis eripuisse meum.

    In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:

    Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.

    1. CVIII Est tibi—sitque precor multos crescatque per annos—

    Pulchra quidem, verum transtiberina domus:

    At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,

    Factus in hac ego sum iam regione senex.

    Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:

    Est tanti, vel si longius illa foret.

    Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:

    Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.

    Ipse salutabo decuma te saepius hora:

    Mane tibi pro me dicet havere liber.

    1. CIX Issa est passere nequior Catulli,

    Issa est purior osculo columbae,

    Issa est blandior omnibus puellis,

    Issa est carior Indicis lapillis,

    Issa est deliciae catella Publi.

    Hanc tu, si queritur, loqui putabis;

    Sentit tristitiamque gaudiumque.

    Collo nixa cubat capitque somnos,

    Ut suspiria nulla sentiantur;

    Et desiderio coacta ventris

    Gutta pallia non fefellit ulla,

    Sed blando pede suscitat toroque

    Deponi monet et rogat levari.

    Castae tantus inest pudor catellae,

    Ignorat Venerem; nec invenimus

    Dignum tam tenera virum puella.

    Hanc ne lux rapiat suprema totam,

    Picta Publius exprimit tabella,

    In qua tam similem videbis Issam,

    Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

    Issam denique pone cum tabella:

    Aut utramque putabis esse veram,

    Aut utramque putabis esse pictam.

    1. CX Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.

    Ipse nihil scribis: tu breviora facis.

    1. CXI Cum tibi sit sophiae par fama et cura deorum,

    Ingenio pietas nec minor ipsa suo:

    Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum

    Et qui miratur, Regule, tura dari.

    1. CXII Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:

    Nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.

    1. CXIII Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam

    Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi,

    Male conlocare si bonas voles horas

    Et invidebis otio tuo, lector,

    A Valeriano Pollio petes Quinto,

    Per quem perire non licet meis nugis.

    1. CXIV Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos

    Faenius et breve rus udaque prata tenet.

    Condidit hic natae cineres nomenque sacravit

    Quod legis Antullae, dignior ipse legi.

    Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:

    Quod quia non licuit, vivat, ut ossa colat.

    1. CXV Quaedam me cupit—invide, Procille!—

    Loto candidior puella cycno,

    Argento, nive, lilio, ligustro.

    Sed quandam volo nocte nigriorem,

    Formica, pice, graculo, cicada.

    Iam suspendia saeva cogitabas:

    Si novi bene te, Procille, vives.

    1. CXVI Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori

    Faenius et culti iugera pulchra soli.

    Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulchro,

    Hoc erit Antullae mixtus uterque parens.

    Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:

    Perpetuo dominis serviet iste suis.

    1. CXVII Occurris quotiens, Luperce, nobis,

    'Vis mittam puerum' subinde dicis,

    'Cui tradas epigrammaton libellum,

    Lectum quem tibi protinus remittam?'

    Non est quod puerum, Luperce, vexes.

    Longum est, si velit ad Pirum venire,

    Et scalis habito tribus, sed altis.

    Quod quaeris propius petas licebit.

    Argi nempe soles subire letum:

    Contra Caesaris est forum taberna

    Scriptis postibus hinc et inde totis,

    Omnis ut cito perlegas poetas.

    Illinc me pete. Nec roges Atrectum

    —Hoc nomen dominus gerit tabernae—:

    De primo dabit alterove nido

    Rasum pumice purpuraque cultum

    Denaris tibi quinque Martialem.

    'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.

    1. CXVIII Cui legisse satis non est epigrammata centum,

    Nil illi satis est, Caediciane, mali.