Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Antoninus Geta

    Scriptores Historiae Augustae

    11 min
    1. Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur, de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo

    patre sit nomen adpositum, neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium.

    Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum.

    quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium

    Antoninum appellavit. quod cum fecisset,

    vel

    paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit.

    itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus

    est, cum si forte abesset scriberet, Salutate Antoninos filios et successores meos. sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit qui primus Antonini nomen accepit. et haec de Antonini nomine.

    1. Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius

    Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem

    amore Marci, quem fratrem suum semper

    dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem

    semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris,

    et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi

    gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen

    eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.

    De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse

    fertur: Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitum video , erat enim Iuvenalis praefectus eius

    praetorii, nec eum fefellit, nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem

    appellaret, dixisse fertur, Sit divus, dum non sit vivus. denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum

    fama in gratiam parricida.

    1. Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset,

    isque privatus sed iam optimi in re publica loci. statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula

    peperisse purpureum, quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur, Maledicte

    parricida, fratrem tuum occidisti. idque quod ioco

    dictum est

    Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus

    effusum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora qua Geta natus est, audissetque ille ab haruspice post Severum Antoninum imperaturum, ac de se ille auguraretur sed tamen

    talis fati timeret indicium, ferro eum adegit, quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum,

    ut postea satis claruit. fuit etiam aliud omen ingens, ut postea

    exitus docuit, huius facinoris quod evenit:

    nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit.

    quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.

    1. Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator,

    gulosus, cupidus ciborum

    et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, Hostes vobis eripio, consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum

    numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit, Isti habent parentes, habent propinquos? cum re-

    sponsum esset habere, ait, Tum plures

    ergo in

    civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus, et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia

    crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur, Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere. quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.

    1. Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe

    tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.

    Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater

    floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.

    Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem

    emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt,

    palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt,

    tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni

    Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad

    Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat

    anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia.

    1. Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus.

    denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam

    Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant

    vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res

    peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii

    dicunt, interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et

    necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino

    praetori et dicenti Sarmaticus maximus et Parthicus maximus, dixisse dicitur, Adde et Geticus maximus, quasi Gothicus.

    quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim

    et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est.

    1. Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius

    qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat.

    Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum

    de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad

    necem destinabat, ut eius magis blandimentum

    timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago

    videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta

    sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur.