Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Antoninus Heliogabalus

    Scriptores Historiae Augustae

    50 min
    1. Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium.

    sed cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, compensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Troianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos

    tyrannos. simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere.

    Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum

    est, idcirco quod Bassiani filius diceretur, fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis

    amaretur. et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit in quo prius

    aedes Orci fuit, quem e Syria secum advexit. postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus

    Antoninorum fuit.

    1. Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit,ut sine illius voluntate nihil in re publica faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hinc vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus puta-

    retur. et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eodem inditum a condiscipulis quod vario semine,

    de meretrice utpote, conceptus videretur, hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio

    luxurioso et crudeli exercuit imperium. sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris, adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.

    1. Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit, excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius

    desiderium factum est. erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari

    principibus,

    qui nisi ex summis virtutibus non permanet, et quem multi mediocres principes amiserunt.

    Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta

    in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum quod optant verum esse desiderant.

    Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatoriae consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne

    quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur, dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut

    omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.

    1. Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem

    suam in senatum rogari iussit, quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est.

    Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, sollemnibus dumtaxat diebus et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et iis maxime quae nobilitatos maritos non habuerant, ne

    innobilitatae remanerent, sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo,

    quae sagmario,

    quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum, quae sella veheretur, et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.

    1. Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subigeret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat,

    inclina ver e animos, quis enim ferre posset principem per

    cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum

    ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam

    perducerent, ut eorum conditionibus frui posset, agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet, posterioribus eminentibus in

    subactorem reiectis et oppositis, vultum praeterea eodem quo Venus pingitur schemate figurabat, corpore toto expolitus, eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.

    1. Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros.

    in senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praepositum et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis.

    aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curuli socios, post in omni vita et actu participes

    habuit. multos, quorum corpora placuerant, de

    scaena et Circo et arena in aulam traduxit. Hieroclem vero sic amavit ut eidem inguina oscularetur, quod dictum etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare.

    In virginem Vestalem incestum admisit. sacra

    populi Romani sublatis penetralibus profanavit. ignem perpetuum exstinguere voluit, nec Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit, pollutus ipse omni contagione

    morum cum iis qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam ei virgo

    maxima falsam monstraverat, atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit, nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit

    auferre, haec cum ita essent, signum tamen quod Palladium esse credebat abstulit et auro tinctum

    in sui dei templo locavit.

    1. Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra quae penitus

    habentur condita, iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in

    penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam

    omni planctu et iactation e Syriaci cultus exhibuit,

    omen sibi faciens inminentis exitii, omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum

    ministros. lapides qui divi dicuntur ex proprio templo, simulacrum

    Dianae Laodiceae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit.

    Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse sed multa in multis.

    posteaquam se apud Tria Flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est.

    et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset ut in

    furiosi alicuius domum vel nomen inreperet. nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos

    senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos post ad senatum adduxit quos omnes iussu principis interfectos credebant.

    1. Cecidit et humanas hostias, lectis ad hoc

    pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti

    dolor, omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie, hortante illo et gratias dis agente, quod amicos eorum invenisset, cum inspiceret exta puer ilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum.

    Cum consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel

    bellaria vel minuta animalia, sed boves opimos

    et camelos et asinos et servos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans.

    Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudo- Antoninum

    eum appellans, simul quod ex luxurio- sissimo exstitisse vir fortissimus, optimus, gravissimus,

    severissimus diceretur. coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impatibilia

    de eiusdem luxuria dictu

    disputare, ut in vita

    eius.

    Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautini populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene

    vasatorum hominum colligeret. idque diligenter

    curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli

    quaererentur. sic eos appellabant qui virili- ores videbantur.

    1. Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni populo Romano semper de- voti essent atque amici, idque factum

    carminibus et consecratione.

    et cum quaereret quae illa esset vel

    ubi esset, suppressum est. constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, et idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini

    pollueret, in quod invaserat, prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi. unde etiam de nece eius cogitari coepit, et haec quidem domi.

    1. Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese deinde per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore

    quo Macrinus interemptus est appellatus, consobrinus

    huius Antonini, nam Varia una iis erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur.

    Zoticus sub eo tantum valuit ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus.

    erat praeterea idem Zoticus qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis, quam maxime divitias enormes parans,

    cum aliis minaretur, aliis polliceretur. omnes falleret egrediensque ab illo singulos adiret dicens, de te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de

    te hoc futurum est. ut sunt homines huiusmodi, qui, si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione

    pascuntur, nupsit et coit, ita ut

    et pronubam haberet clamaretque Concide Magire, et eo quidem tempore

    quo Zoticus aegrotabat, quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpessi essent quae ipse pateretur, et

    quidem im-

    pudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis impudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.

    1. Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces, omnesque dignitates polluit ignobilitate hominum

    perditorum, cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promptus esset in Venerem, erubescentibusque senibus exclamabat Erubuit, salva res est, silentium ac ruborem pro consensu ducens.

    addidit praeterea ipse quae faceret, sine ullius pudoris

    velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia ex-

    quirere, a quibus cum audiret aetati congrua, gaudere coepit, dicens

    vere liberam vindemiam esse quam sic

    celebraret, ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse composuerat, et Graeca maxime, horum pleraque Marius

    Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. erant

    amici improbi et senes quidam et specie philosophi qui caput reticulo componerent. qui improba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.

    1. Ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae

    Claudium tonsorem.

    ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium enormitate membrorum, ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium

    artificem, cum ingressus est vel Castra vel Curiam, aviam suam, Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum

    rogaretur et sententiam diceret, in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum cum bibisset dabat.

    1. Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens

    se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut

    Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea

    comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus

    non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui

    acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores

    inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus

    et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris

    Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius

    titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent

    1. modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis

    adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit

    interfectus quibus alios adpetebat.

    Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis

    animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra

    duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater

    Heliogabali pedibus, sollicita filio, inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi

    parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem

    nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit,

    missis

    praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos qui iam in hortos

    venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti

    admonitione exoravit ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus

    1. retinuerat, remanserant, haec in hortis, in Castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et impuros homines et aurigas et histri-

    ones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret, iis maxime summotis qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel

    veritate vel fumis. remoti sunt denique ab eo Hierocles, Cordius, et Mirissimus et duo improbi familiares,

    qui eum ex stulto stultiorem faciebant, mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere, et ut Alexander custodiretur, neve

    illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret ne ulla fieret imitatio turpitudinis.

    sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat impudicissimum hominem et insidias

    in dies Caesaris propagabat. denique kalendis Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit

    cum consobrino procedere, ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum, avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta.

    deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda sollemnia ire noluit, omniaque

    per praetorem

    urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.

    1. Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem

    se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe

    decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur.

    Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato

    centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino

    saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus.

    Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur,

    vel quod sibi viderent invidiam, facta

    conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios . . . genere mortis,

    cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.

    1. post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam

    milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne

    fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri

    posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur.

    Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini.

    appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant

    designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus

    et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur.

    Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat,

    nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio

    Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae.

    1. Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen

    eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima

    mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur de- vovereturque per quem id esset factum.

    De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero

    1. Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem

    apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps

    exhiberet, semper

    varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus

    libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet

    primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non

    leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis

    et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis,

    et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco

    piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

    1. Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, populum Romanum unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco

    habens, praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum

    eos cogerent.

    voluit et per singulas urbis regiones

    praefectos urbi facere, ut

    essent in urbe quattuordecim, et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines.

    Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares

    et cubiculares. comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui

    ederet a pestilentia tutus diceretur, exhibuit et Palatinis lances

    ingentes extis mullorum refertas et cerebellis phoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et phasianorum

    et pavonum. barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis,

    apiasteris, et phaselaribus et faeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum est.

    1. Canes iecinoribus anserum pavit. habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus cunctis quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum.

    misit et uvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque phasianis leones pavit et alia

    animalia, exhibuit et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis vulvis, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam

    cum albis exhibens. albas praeterea in vicem piperis

    piscibus et tuberibus conspersit. oppressit in tri-

    cliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum

    non possent, condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absinthiato.

    vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intellegeretur, viso quod unus bibisset.

    eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas, et raedas, dedit et

    1. aureos millenos et centena pondo argenti, sortes sane convivales scriptas in coclearibus habuit tales ut alius exierit decem camelos, alius decem muscas, alius decem libras auri, alius decem plumbi, alius decem struthiones, alius decem ova pullina, ut

    vere sortes essent et fata temptarentur. quod quidem et ludis suis exhibuit, cum et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem auri libras in sorte habuit, primusque hunc morem sortis instituit

    quem nunc videmus. sed vere ad sortem scaenicos vocavit, cum et canes mortuos et libram bubulae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et

    alia talia, quae populus tam libenter accepit, ut eum postea imperare gratularentur.

    1. Fertur in euripis vino plenis navales

    circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse et elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in Circo privato spectaculo.

    serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur, eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multos-

    que adflictos morsu et fuga. usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica,

    cum gravari se diceret onere voluptatis, habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant.

    voluit uti et diademate gemmato, quo pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus.

    quo et usus est domi. fertur et promisisse phoenicem convivis vel pro ea libras auri mille, ita

    ut in praetorio

    eas dimitteret.

    marinae aquae colymbos exhibuit, in mediterraneis locis maxime, eosdemque

    singulis amicis natantibus dimisit et iterum cum

    piscibus implevit, montem nivium in viridiario domus aestate fecit advectis nivibus, ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit, murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit.

    1. Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit, momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit

    cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. idem in

    lucernis balsamum exhibuit, idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem, lupanaria domi amicis,

    clientibus et servis exhibuit, idem numquam minus centum sestertiis cenavit, hoc est argenti libris triginta, aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit, omnibus supputatis quae impendit. cenas

    vero et Vitellii et Apicii vicit, pisces e vivariis

    suis bubus traxit, per macellum transiens mendicitatem

    publicam flevit, parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in

    summum revolvebat eosque Ixiones amnicos

    vocavit.

    stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper

    eruta et exsecta sunt. constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.

    1. Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte

    invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito

    sub mensis invenientur prandentes. primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol- verentur.

    In mimicis

    adulteriis ea quae solent simulato fieri

    effici ad verum iussit, meretrices a lenonibus cunctis

    redemit saepe et manumisit. cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad

    balneas suas exhiberi

    et cum iisdem lavit, nonnullis

    etiam honestis, gladiatores ante convivium pugnantes

    vidit

    et pyctas frequenter.

    stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et

    venationes sibi exhibuit, parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.

    1. Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent, linteamen lotum numquam attigit, mendicos dicens qui linteis

    lotis uterentur. dalmaticatus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti.

    Omnes de Circo, de theatro, de Stadio, et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas

    et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum

    et voluptatum, adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos

    puerulos et iuvenes, et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, ad

    exsoletos habitu puerorum qui prostituuntur. post contionem pronuntiavit iis quasi militibus ternos aureos donativum petiitque ab iis ut a dis peterent ut alios haberent ipsi

    commendandos.

    Iocabatur sane ita cum servis ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum quam magna esset

    Roma. mittebat parasitis pro cellario salarii annui

    vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et

    huiusmodi monstris, claudebat in eiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.

    1. Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos.

    iam imperator iubebat sibi et decem milia murium

    exhiberi, mille mustelas, mille sorices. dulciarios et lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi

    modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, iis edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita

    ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame

    macerarentur. miscuit gemmas pomis ac floribus, iecit et per fenestram cibos totidem quot exhibuit

    amicis, iusserat et canonem populi Romani unius anni meretricibus, lenonibus, exsoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Traiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.

    1. Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque

    privatus in agris suis fecit, processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus, iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens

    quo dii pinguntur quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant, habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi

    poterant, struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent.

    Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens

    faenum exhibere, transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit

    cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.

    1. Habuit geminata vehicula et aurata contemptis

    argentatis et eboratis et aeratis. iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent.

    Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut

    de his omnibus risus citaret. donavit et argentum omne convivis quod habuit in convivio et omnem

    apparatum poculorum, idque saepius, hydrogarum

    Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim

    Alexander reddidit, proponebat praeterea iis quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc

    et in raritate videbatur et in honore, si ius

    autem displicuisset, iubebat ut semper id comesset, quamdiu

    tamen melius inveniret, semper sane aut inter flores

    sedit aut inter odores pretiosos, amabat sibi pretia

    maiora dici earum rerum quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.

    1. Pinxit se ut cuppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque

    totum domi semper et exercuit, sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad

    edenda cerebella. exhibuit aliquando et tale convivium ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando quod

    efficerent voluptatem, celebravit item tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super Aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur que

    ad omnium domos, sic unum convivium vix toto die

    finitum est, cum et lavarent per singula fercula et

    mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae

    reppererunt, et perierunt, dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet, hoc idem de domibus, de

    praetoriis, de diaetis

    fecisse dicitur, sed et haec et alia

    nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab iis qui in gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.

    1. Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam

    velut virginem coluisse, huic eidem privato cum quidam diceret Non times pauper fieri? dixisse dicitur Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim

    et uxori meae? habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris, idem filios se nolle

    dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas

    iubebat incendi, iter

    privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset.

    imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse.

    causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum,

    exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo.

    in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur

    et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam

    manu sua, qua

    postea barbam fecit, scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.

    1. Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam

    cepit et adpendit atque ad eius

    aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit, naves ' onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens, onus ventris auro excepit, in murrinis et

    onychis minxit. idem dixisse fertur, Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat

    quae ipse feci facturusque sum. habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de

    phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis,

    alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos

    suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas

    his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat.

    ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro

    solus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est.

    fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret, addens, Nemo sciat, Antoninus haec donat.

    1. libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat.

    Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum

    se futurum, paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset,

    laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos,

    quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret.

    fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse.

    sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus

    est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est.

    Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.

    1. Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica

    tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida

    defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem

    sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi.

    deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum

    Imperatorem esse fortunae est.

    nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit,

    et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero,

    patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen,

    deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.

    1. Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam

    aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis

    Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios

    clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo

    dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit,

    his addendi sunt Licinius

    atque Maxentius, quorum omnium ius

    in dicionem tuam venit, sed ita

    ut nihil de

    eorum virtute derogetur. non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.