Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Avidius Cassius

    Scriptores Historiae Augustae

    22 min
    1. Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo

    genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et

    post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae

    adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur.

    Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium

    conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen

    imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum

    imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum.

    Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula

    indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam

    sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim

    observari iubeas, omnia ei nostra displicent,

    opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat.

    vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas,

    cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.

    1. rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam

    imperatoriam et non nostri temporis.

    nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales

    laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites

    amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit:

    ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata

    tyrannide

    nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui

    quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent

    tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et

    severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus.

    1. Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa

    a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit

    occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta

    habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres.

    Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens,

    cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et

    castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum

    hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae

    ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos

    per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet.

    1. Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius

    indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant,

    in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum

    et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis

    alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in

    mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse

    viventis

    miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani

    imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu

    orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae

    disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus

    cunctis meruit timeri, quia ipse

    non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant.

    1. De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae

    tradidit, nam et virgis caesos in foro et in mediis

    castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus

    multis amputavit, et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit luxuriem non levi

    supplico adfecit, exstat de hoc epistula divi Marci

    ad praefectum suum talis: Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Daphnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius

    Vectilianus scripsit, et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem

    Cassianae severitatis et disciplinae, neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina, scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ' Moribus antiquis res stat Romana virisque.

    tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros.

    praefecti ad Marcum: Recte consuluisti, mi domine,

    quod Cassium praefecisti

    Syriacis legionibus, nihil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis

    militibus, ille sane omnes excaldationes, omnes

    flores de capite collo et sinu militi excutiet. annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce; non enim multum aut quaeritur aut impenditur.

    1. nec fefellit de se iudicium habitum.

    nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud

    Daphnen, discinctus rediret, arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere nisi corrigerent suos

    mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et

    sagittas mitterent et armis luderent. dicebat enim miserum esse, cum exercerentur athletae venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset.

    Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia

    et in Aegypto res optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius

    Maximus in vita divi Marci, nam et cum

    Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut item

    Marius Maximus refert in eo libro quem secundum de vita Marci Antonini edidit.

    1. Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut

    quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione

    regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse.

    nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret.

    Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat

    spe participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit.

    Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit.

    senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium

    publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum

    quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis

    proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius

    interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis

    1. suae fuisset, parsurum 1 illi fuisse, caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exsultauit, non elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia

    sua eumque servaret. denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis esset in hostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat Quid si ille vicisset? dixisse dicitur Non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos

    vinceret, enumeravit deinde omnes principes qui occisi essent habuisse causas quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel

    occisum, dicens meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse.

    etiam

    de Galba

    paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum.

    denique non Augustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel

    insciis exstincta ipse autem Antoninus a senatu petiit ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore quo rogavit ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi

    maximum amorem conciliavit. denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.

    1. Antiochensibus,3 qui 4 Avidio Cassio consenserant, et his

    et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset iisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta,

    quae postea reddidit, filios Avidii Cassii Antoninus Marcus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro argento et gemmis

    cohonestaret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Drunciano liberam evagandi ubi vellent

    potestatem dedit, vixeruntque non quasi tyranni pignora sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam

    in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui

    in eos petulantes fuissent, quos quidem amitae suae marito commendavit.

    Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Marii Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit quae solus

    Marcus mortuo

    iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum

    est: Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare, audisse enim te arbitror

    quod Veri statores

    de eo nuntiarent. veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus, nil

    timens. hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens quod ea

    conscia Cassius imperium sumpsisset, nam et ipsius epistula exstat ad virum, qua urget

    Marcum ut in

    eum graviter vindicet, exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: Ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam; tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos,

    istos rebelliones acerrime persequaris. male enim assueverunt duces et milites,

    qui nisi opprimuntur, oppriment.

    1. item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione

    Celsi hortata

    est, ut pietatem

    primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et

    filios. Commodus noster vides in qua aetate sit,

    Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide

    quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec

    mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra

    aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem

    poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit

    adhibere, signatas

    mihi litteras Calpurnius dedit; ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem

    spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.

    1. Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem

    impulit, cui

    Antoninus quid rescripserit, subdita

    epistula perdocebit: Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris,

    ut in Avidii conscios vindicem, ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori, et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena

    crudelior. non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam cle-

    mentia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine

    ornavit, denique si ex mea sententia de bello iudicatum

    esset, nec Avidius esset occisus, esto igitur secura; ' di me tuentur, dis pietas mea — — cordi est'. Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi. haec Antoninus ad coniugem.

    1. Ad senatum autem qualem orationem miserit,

    interest scire, ex oratione Marci Antonini: Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit

    quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque

    quemquam

    senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant,

    proscripti bona recipiant, utinam possem multos

    etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior

    fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et

    genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam?

    cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant

    vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum

    liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus,

    ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.

    1. Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus

    prosecutus est: Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens,

    di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri.

    bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam

    rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vineis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur, et reliqua.

    Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad

    honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos.

    Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus.

    cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores.

    qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et

    1. bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi:

    Misera res publica, quae istos divitiarum

    cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit,

    eos patitur

    vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur.

    Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis

    et de animis et de honesto et iusto nec

    sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma

    reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt,

    ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam

    fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient;

    tantum di faveant bonis partibus,

    reddant

    Cassiani rei publicae principatum. haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.