De Vita Hadriani
De Vita Hadriani Late Antiquity Scriptores Historiae Augustae Latin- Origo imperatoris Hadriani vetustiora Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat; si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse
commemorat.
Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris; mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Marullinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit.
Natus est Romae VIIII kal. Feb. Vespasiano septies
et Tito quinquies consulibus, ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc,
consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit.
imbutusque impensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante ut a nonnullis Graeculus
- diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi
usque ad reprehensionem
studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae
Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani
temporibus.
ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse
compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in
Germaniam superiorem
translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens
eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, . . .
Gallo favente
defuit, quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit . . . sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse
dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus
libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per
sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.
- Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit.
post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum
Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime
muneratum. tribunus plebis factus est Candido et
Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis
a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius
facta claruerunt. quare adamante gemma quam Tra-
ianus a Nerva acceperat donatus ad spem successionis
erectus est. praetor factus est Suburano
bis et Serviano iterum consulibus, cum sestertium iterum
vicies
ad ludos edendos a Traiano accepit, legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores
latius evagantes coercuit, ob hoc consul est factus, in quo magistratu ut
a Sura comperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contemni desiit
ac neglegi, et defuncto
quidem Sura Traiani ei familiaritas crevit,
causa praecipue orationum quas
- pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis
Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii
Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri
autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et
Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae
tyrannidis
lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam
praesumptionem adoptionis emeruit. corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse
per ea tempora quibus in aula familiarior
fuit, opinio multa firmavit.
Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis
celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est.
Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: commendo
tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit . et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes-
sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem
senatus eligeret, nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.
- Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam
impendit.
nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya
denique ac Palaestina rebelles animos
efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant.
Parthamasirin,
quem Traianus Parthis regem fecerat,
quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem.
Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, eum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet;
quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso
eius occiderit.
militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem
dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato.
Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas
reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia
deferebant, quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.
- Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret.
cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse
res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem
quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit,
quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum
coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis.
Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum
praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam
praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit.
cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.
- Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit.
quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito
Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se
opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit,
ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum.
statum
cursum fiscalem instituit, ne
magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani,
quo magis securitas omnibus roboraretur,
incensis. damnatorum bona in fiscum privatum
redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta.
pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta
detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine
dilatione praestiteris
ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa
largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam
vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.
- Optimos quosque de senatu in contubernium
imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter
natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut
scirent
populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos
autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus
tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit.
senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset
ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus
nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam
ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent.
Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.
- Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo
Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset
Hadrianus, mandata sibi ut
faceret secreto
a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat,
premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem;
cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit.
Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque
amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con-
siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia
denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.
- Post haec profectus in Gallias omnes civitates
variis
liberalitatibus sublevavit, inde in Germaniam transiit, pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum immineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea quae asperius iube-
bat; si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit, ordinatis et officiis et impendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos
non favor militum sed iustitia commendaret, exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de
castris et porticus et cryptas et topia dirueret, vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula stringeret, capulo vix
eburneo spatham clauderet, aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis quae prudentia et annis
tribunatus robor impleret, nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque
corrigeret. de militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et
- eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si
alicubi quippiam deesset, expleret, ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.
Ergo conversis regio
more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret.
Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius
familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset.
et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet.
unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet
eum de amicis multa didicisse, nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus
detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit, cui ille: num et tibi uxor mea, quod et
mihi, scripsit? et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.
- Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem
deberet locari, omnibus studiose certantibus, per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud
Nemausum opere mirabili exstruxit. post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu
suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque
ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter
et
caute consuluit, quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per viridiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente. quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus.
Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit.
Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit
et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.
- Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam
navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro
agonotheta resedit, et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, eum Hadriano nullus armatus ingressus
est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus
specie, ut dicitur, varium, inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum
provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam
celeriter peragravit.
Denique cum post Africam Romam redisset, statim
ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit.
deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit.
toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae
itidem capta fuerat, cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui
eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se
- crederetur immittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur.
moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod
vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium
sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit.
Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit,
quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani.
et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur.
Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosis simus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus,
iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina
scripsit.
idem armorum peritissimus et rei militaris
scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans,
tenax liberalis, simulator simplex,
saevus clemens, et semper in omnibus varius.
- Amicos ditavit et quidem non petentes, cum
petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut
Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem
perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam
coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit,
Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus
est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium
Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum
agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos
denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit
obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit.
et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum
iucundissimum movit. ait enim: Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones .
- Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur.
Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando
scripsit. Floro poetae scribenti ad se:
Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per . . .
Scythicas pati pruinas,
rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos.
amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias
declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione
de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero
kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno quo periit usque ad illam horam qua est mortuus scripserit quid acturus esset.
Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet
eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret.
in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt,
eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.
- Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat,
factus imperator diceret Evasisti. iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes
sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem
dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis
mensis etiam ultimis sibi iussit adponi.
omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et
cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti,
percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis
eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio
invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis-
cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut
numquam caput tegeret.
regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a
nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post
magnifica dedit dona. cum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona
accepisset atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios eum auratis chlamydibus in arenam misit ad eius munera deridenda.
- Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium
Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis
probasset. constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua
transferendae ad aliam urbem ullius
materiae causa dirueretur. liberis proscriptorum
duodecimas bonorum concessit, maiestatis crimina
non admisit, ignotorum hereditates repudiavit nec
notorum accepit, si filios haberent, de thesauris ita cavit ut, si
quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in
publico, cum fisco aequabiliter partiretur. servos a dominis occidi vetuit eosque iussit damnari per
iudices, si digni essent, lenoni et lanistae servum
vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit, ergastula
servorum et liberorum tulit, lavacra pro sexibus
separavit, si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus servis quaestionem haberi sed de iis qui per vicinitatem poterant sentire praecepit.
- In Etruria praeturam imperator egit. per
Latina oppida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit.
In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et
ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in
stadio exhibuit, ab urbe Roma numquam ullum
venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras immensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit.
fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit,
histriones aulicos publicavit. in Circo multas feras
et saepe centum leones interfecit, militares pyrrichas populo frequenter exhibuit, gladiatores frequenter
spectavit, cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum
scripsit. Romae instauravit Pantheum, Saepta, Basil-
icam Neptuni, sacras aedes plurimas, Forum Augusti, Lavacrum Agrippae; eaque omnia propriis auctorum
nominibus consecravit, fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae.
transtulit et Colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco in quo nunc Templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam
elephantos viginti quattuor exhiberet, et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.
- In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes
fastigium principis inviderent.
apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit.
Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse
et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret.
Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem
et Athenarum partem, aquarum ductus etiam
infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit.
Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit.
ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: Iam hoc patri tuo negavi.
nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores
saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim
lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit.
uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi.
omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis
paterfamilias diligens non satis novit.
equos et canes
sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.
- De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret.
libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus
libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum
quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: Noli inter
eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo.
Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque
civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam
Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit.
Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella
etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam
multum amatus est, simul
quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem
Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit,
cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis
non exegit tributum, quod Traianus imposuit.
Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad
illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.
- Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem
non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit,
nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset,
semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus
discubuit aut toga. summa diligentia in dies
sumptus convivii constituit et ad antiquum modum redegit.
vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit.
sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari
passus est. ab epistulis et a libellis primus equites
Romanos habuit, eos quos pauperes et innocentes vidit sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos,
etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi
officium peregit, causas Romae atque in provinciis frequenter audivit, adhibitis in consilio suo consulibus
atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum
lacum emisit, quattuor consulares per omnem Italiam
iudices constituit, quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.
- Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque
frigoribus in morbum incidit lectualem. factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit,
quem postea, ut diximus, mori coegit, item
Fuscum, quod imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret.
in summa detestatione habuit Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus impune non admitteretur, suspicionibus
adductus, et eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a senatu diligi
tunc videbat, omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi futuros imperatores detestatus est.
et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit donec in Villa Tiburtina profluvio sanguinis
paene ad exitum venit, tunc libere Servianum quasi adfectatorem imperii, quod servis regiis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit, multis aliis interfectis vel
aperte vel per insidias; quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est.
Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare
constituit, adoptavit ergo Ceionium Commodum
Verum invitis omnibus eumque Helium Verum Caesarem
appellavit, ob cuius adoptationem
ludos circenses dedit et donativum populo ac militibus
expendit. quem praetura honoravit ac statim Pannoniis imposuit decreto consulatu cum sumptibus.
eundem Commodum secundo consulem designavit.
quem cum minus sanum videret, saepissime dictitavit: In caducum parietem nos inclinavimus et perdidimus quater milies sestertium, quod populo et militibus
pro adoptione Commodi dedimus. Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatu
agere potuit Hadriano de adoptione, denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum periit ipsis kalendis Ianuariis, quare ab Hadriano votorum causa lugeri est vetitus.
- Et 3 mortuo Helio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem
lege ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum
Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter Augusti
primi rem publicam gubernaverunt. et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur quod socerum
fessum aetate manu sublevaret, quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores
Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset.
Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui
sibi praeparabat imperium, qua re prodita successore accepto dignitate privatus est.
Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus
gladio se transfigi a servo iussit, quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque ut aequo animo necessitatem morbi ferret, dicente Antonino parricidam se futurum si Hadrianum adoptatus
ipse pateretur occidi,
iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est.
statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei
publicae praetermisit. et post testamentum quidem iterum se conatus
occidere subtracto pugione saevior
factus est. petiit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.
- Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare,
oculos
recepturam si id fecisset, quod cum insomnium
implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in
fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem
Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret.
Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae
ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias
periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis.
Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut
supra dictum est, ne sibi superviveret
atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton-
inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos!
tales autem nec multos
meliores fecit et Graecos.
Vixit annis LXII,
mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX,
mensibus XI.
- Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta.
equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se
semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit.
in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas
lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit.
Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum
Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa
caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta
erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte
loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere post filii mei mortem,
post meam dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.
- In mortuum eum a multis multa sunt
dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset
divus, nisi Antoninus rogasset.
templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis
pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.