Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Didius Julianus

    Scriptores Historiae Augustae

    14 min
    1. Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius

    Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum

    nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.

    Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem

    Marci imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam

    legitima aetas sinebat designatus est. aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praetor eiusdem

    suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in

    Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus

    restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos

    etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam

    1. inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur,

    Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras.

    Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem

    successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit:

    . . . que debita reverentia, quia collega et successor meus est.

    statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter-

    fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset

    atque illic duos tribunos repperisset, Publium

    Florianum et Vectium

    Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum

    diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad

    praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum

    Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam

    restituturum. atque ita est admissus et

    imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

    1. Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium,

    qui et ante Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit.

    dein

    habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus

    emeruit. uxor etiam Manlia Scantilla et filia

    eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque

    transeuntibus, quasi iam imminens

    exitium praesagirent. praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani.

    Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque

    ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat.

    nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur,

    ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei

    forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque

    contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus.

    1. Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem

    vel filium vel

    parentem adfatus blandissime est. sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod

    milites

    dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret

    optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus

    manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam

    respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus

    aureorum, quos

    digitis ostendebat ipse Iulianus ut

    fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit.

    haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem

    populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum

    est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.

    1. Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos

    exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico

    cum exercitibus quibus praesidebant

    a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et

    ad senatum venit impetravitque

    ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui

    Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.

    missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is

    esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.

    missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi

    tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus

    caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.

    1. Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis

    oderat et ridebat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una

    interfici.

    Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt.

    Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit.

    haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem

    contra barbaros milites parans.

    haec tamen agenti Iuliano Plautius

    Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare

    eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium

    cogerent aut obtruncarent. sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum

    pateretur infestum. quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est.

    1. Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium

    acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro-

    nuntiasset: Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo, Iulianus suggessit Adde et Severum, quod cognomentum avi

    et proavi sibi

    Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.

    Post senatus consultum statim Didius Iulianus

    unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus.

    sed pacem simulatam esse mandatamque

    caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus

    locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu

    militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita

    sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret

    vel odium

    populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt

    fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur,

    Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.

    1. Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus

    est. deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto

    opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens.

    transierant et ex Umbria milites ad Severum,

    et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.

    Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali

    et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se

    absumpsisset Iulianus.

    missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem

    Caesaris implorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat.

    quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est.

    corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.

    1. Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio

    fuisset humillimus, fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subcriptiones, moderatissimus ad libertatem.

    Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque, reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset.