Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Pertinax

    Scriptores Historiae Augustae

    23 min
    1. Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem

    gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus

    decidit et

    exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem

    se perdidisse dixit.

    Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est.

    Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum,

    ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae-

    fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem

    1. suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est

    ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde

    alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta

    est ibique obiit, cuius etiam

    sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus

    remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus

    est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu.

    postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com-

    pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et

    Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus,

    exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus

    est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et

    praefectus

    praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque

    inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.

    1. Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit;

    quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est,

    cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam

    in

    Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos.

    Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris,

    ut ad Britanniam proficisceretur.

    profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere

    et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium

    Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse

    compescuit in Britannia,

    verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus,

    certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem

    Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam

    1. infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae

    factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum

    quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi

    factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et

    ipsi Commodo plurimum placuit, quia . . . illi esset

    iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.

    Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus

    cubicularius ad eum venerunt et

    eum confirmarunt atque in castra duxerunt.

    illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto

    dixit.

    fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax

    imperator appellatus, factus est autem sexagenario

    maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae

    resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci,

    venisset casumque Commodi

    lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem

    videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte

    1. imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus.

    Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam,

    ministros

    scelerum Commodi, post te videmus . cui Pertinax respondit: Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt

    inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt ,

    eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat.

    primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus,

    etiam patris patriae nomen recepit nec non

    simul etiam imperium proconsulare nec non

    ius quartae relationis. quod ominis

    loco fuit Pertinaci,

    Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit militemus, exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus

    1. dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt.

    ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus

    praetermiserat, sane iam

    postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator.

    timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent.

    sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.

    Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus

    militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte

    inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi

    fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit

    et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque

    eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent.

    sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.

    1. census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen

    incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet.

    ipseque professus est nullius se aditurum

    hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba:

    Satius

    est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum

    atque dedecorum vestigia pervenire . donativa

    et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam

    aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus

    fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit.

    Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim

    Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui

    quidem per alios principes usque ad

    senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes

    proscripsit

    ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae

    1. ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant.

    auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere,

    tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas

    atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga

    armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto

    auro ebore argento citroque composita.

    atque etiam phallovitrobuli

    ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis

    hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi-

    bus

    et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum

    nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia.

    Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis

    domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum.

    sumptus etiam omnes Commodi recidit.

    exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex

    omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium

    1. detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat,

    solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis

    pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus

    fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.

    Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud

    Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius

    suos tenderet

    fines, denique ex versu Luciliano

    agrarius mergus est appellatus, multi autem eum

    etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes

    militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.

    Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus

    Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit.

    eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius

    delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.

    1. Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est

    in senatu volens imperare, cui

    quidem credidit senatus

    cum

    sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique

    filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule

    vindicasset, cognitusque iussus esset

    flagellis

    caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui

    oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse

    dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im-

    punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis

    securus vixit et herede filio periit. quamvis multi

    Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.

    Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia

    offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum

    reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi

    1. testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes

    cuneo facto

    milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc

    quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e

    castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam

    ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in

    castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun-

    tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur.

    supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum

    qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus

    adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit

    eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus

    Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem

    toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus

    quidem confossis duobus cum eodem periit;

    reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt,

    multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

    1. Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus

    simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat

    inliberalis

    ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas

    et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici,

    novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat,

    cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine

    cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi

    partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam

    privato convivio comedit aut

    alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut

    fabulas litteratas

    haberet.

    Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse

    1. dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non

    alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem

    participaret. voluit etiam imperium deponere atque

    ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit.

    Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat.

    nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene

    loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit.

    Reliquit filium et filiam superstites et

    uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco

    suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea

    Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.

    1. Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre

    hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus

    est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus,

    quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae

    ante diem

    quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et

    adiecit: Observa collegam et successorem meum.

    nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.

    Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per

    eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt.

    reliquiae eius recuperato capite in sepulchro

    avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est,

    cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax

    1. in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax,

    funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab

    ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis

    nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est

    factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem.

    circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui

    manent.

    Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo

    consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus

    XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula

    docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere

    ob nimiam longitudinem nolui.