Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Probus

    Scriptores Historiae Augustae

    36 min
    1. Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius

    cuiusque

    facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens Felicem te, inquit, iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti, Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit

    quantum ipse valebat ingenio.

    Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi-

    ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem

    redactae sunt, scriptorum inopia iam

    paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia.

    sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus.

    neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

    1. Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi.

    et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicam plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui.

    Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici,

    belli Sertoriani, belli Mithradatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in

    litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent?

    longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce

    modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret.

    et mihi quidem id animi fuit ut

    non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia

    non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias

    ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo

    plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium

    pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

    1. Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator

    nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et

    filia derelictis. multi dicunt Probum Claudii propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in

    medio relinquemus, unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum

    sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus ut Valeriani iudicio tribunatum prope

    imberbis acciperet, exstat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et

    imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset.

    1. Epistula Valeriani: Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto, et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui

    eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu quam nobis

    Artabassis Syrus mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant.

    Alia epistula de eodem ad praefectum praetorio cum salario: Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praefecto praetorio, mireris fortassis, quod ego imberbem tribunum fecerim contra sententiam

    divi Hadriani, sed

    non multum miraberis, si Probum cogitas ; est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen

    haberet, potuit habere cognomen, huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille,

    aereos Philippeos decem milia ; item in salario diurno, bubulae pondo . . . , porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios

    decem cum larido, bucellati,

    aceti, salis, holerum, lignorum

    quantum sat est. hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi habebis.

    1. Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus transmisso Danuvio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una.

    quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam

    detulit, verba Valeriani pro contione habita : Suscipe, Probe, praemia pro re publica, suscipe coronam

    civicam pro parente. quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huiusmodi.

    Epistula de legione tertia: Res gestae tuae, Probe carissime, faciunt ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito

    tamen tradam, recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me

    canosum qui credebat cum gratulatione vidit, sed ego in te non exspecto aetatem, cum et virtutibus

    fulgeas,

    et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.

    1. Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit,

    dona principum emeruerit, rem publicam in antiquum statum sua virtute reddiderit.

    docet Gallieni epistula ad tribunos data qui fuerit Probus: Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus, qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem

    tyrannus sibi usurpasset imperium, quare omnes vos consiliis eius cupio parere

    qui et patris iudicio probatus est et senatus.

    Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit,

    cuius sibi virtutes aestimat profuturas, sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio:

    Aurelianus Augustus Probo salutem dicit, ut scias

    quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit, isti enim sunt qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt.

    Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret.

    1. Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni.

    Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit:

    Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae

    familiae adsere, ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus ; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.

    Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit, Te manet Capitolina palmata.

    sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.

    1. Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi

    crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret.

    quin etiam cum de praedato, sive

    ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: Fugitivo militi potius quam forti

    hic equus convenit. deinde in urnam nomina

    milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus

    acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei

    Probo nomen exsisteret, cum ipsius

    Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et

    quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.

    1. Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit.

    pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato

    per milites, quos

    otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit

    ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit

    atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.

    1. Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret,

    Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem

    fecerunt, non inepta

    neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus

    sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos

    exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, Probe

    Auguste, di te servent! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens : Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum.

    Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam

    non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica

    perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi

    pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.

    Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium,

    interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare

    quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

    1. Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit :

    Oratio Probi prima ad senatum : Recte atque ordine, patres conscripti, proximo superiore anno factum est ut

    vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris

    posteris eritis, atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset nec velut hereditarium sibi vindicasset imperium, vel illum vel alium quempiam

    maiestas vestra fecisset, nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso ut de meis meritis iudicetis

    facturus quicquid iusserit vestra clementia.

    Item senatus consultum : Die III nonas Feb. in Aede Concordiae inter cetera Aelius Scorpianus consul dixit: Audistis, patres conscripti, litteras Aurelii Valerii Probi; de his quid videtur?

    tunc adclamatum est: Probe August, di te servent. olim dignus et fortis et iustus, bonus ductor, bonus imperator, exemplum militiae, exemplum imperii.

    di te servent. adsertor rei publicae felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis

    di custodiant, et senatus antea te delegit, aetate Tacito posterior, ceteris prior, quod imperium suscepisti gratias agimus, tuere nos, tuere rem publicam.

    bene tibi committimus quos ante servasti, tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia, et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis, felix agas, feliciter imperes.

    1. Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: Dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus

    dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita

    venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium

    praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in

    inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni,

    longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent

    Probi

    virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit,

    quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam

    regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus 3: imperet quemadmodum

    militavit! de cerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem. post haec adclamatum est, Omnes, omnes.

    1. Accepto igitur hoc senatus consulto secunda oratione permisit patribus ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos proconsulibus

    darent, ius praetorium praesidibus darent, leges quas Probus ederet senatus consultis propriis consecrarent.

    Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus

    vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis

    fratrem, recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant.

    His gestis cum ingenti exercitu Gallias petiit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto

    Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam

    efferebantur

    ad gloriam, et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias, securi vagarentur, caesis prope

    quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos

    ultra Nicrum fluvium et Albam removit, tantum his praedae barbaricae tulit quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit,

    1. agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis

    conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi

    iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam

    vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem,

    si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur

    et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum

    est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit

    praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.

    1. Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: Ago dis inmortalibus gratias, patres conscripti, quia vestra in me iudicia comprobarunt.

    subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt

    et

    contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite, nam et quadrigenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae a captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae

    liberatae. coronas, quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque dis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate.

    praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem

    maior quam fuerat ante direpta, arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea, quid plura? illis sola relinquimus

    sola,

    nos eorum omnia possidemus. volueramus, patres conscripti, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.

    1. Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem

    quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello

    cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit.

    His gestis orientem petiit atque itinere

    potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit, populis atque urbibus

    Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit, Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.

    veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo

    decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.

    1. Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae

    vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit qui mirabilem sui visum stupente populo Romano praebuerunt.

    Copten praeterea et Ptolemaidem urbis ereptas barbarico

    servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius

    acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse : Miror te de omnibus quae nostra futura sunt tam pauca misisse, habeto interim omnia illa quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus quemadmodum possidere debeamus.

    his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolemaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori.

    1. Facta igitur pace cum Persis ad Thracias rediit et centum milia Bastarnarum in solo Romano

    constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gepedis, Greuthungis et Vandalis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt.

    quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus, haec Probus cum barbaris gessit.

    Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus, nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit, quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quemadmodum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret.

    deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Britannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit.

    Ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro,

    pauca de iisdem, ut

    decet, immo ut poscit necessitas,

    locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes, cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare.

    Gallis omnibus et Hispanis ac Britannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit.

    1. Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem

    insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit, venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut

    populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale : arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus ad rixae sunt, terra deinde superiecta totusque Circus ad silvae consitus speciem

    gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes

    aditus struthiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia quanta vel ali potuerunt vel inveniri, inmissi deinde

    populares, rapuit quisque quod voluit, edidit alia die in Amphitheatro una missione centum iubatos leones,

    qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e

    posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur. neque enim erat bestiarum impetus ille qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant,

    sagittis, editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri ; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum.

    edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.

    1. Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias

    interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere

    non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios

    non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc

    dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat

    pedibus totumque

    mundum fecerat iam Romanum?

    Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere : Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit

    secura res publica.

    orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves

    habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.

    1. Longius amore imperatoris optimi progredior quam pedestris sermo desiderat, quare addam illud quod praecipue tanto viro fatalem properavit necessitatem.

    nam cum Sirmium venisset ac solum patrium effecundari cuperet et dilatari, ad siccandam quandam paludem multa simul milia militum posuit, ingentem parans fossam, qua deiectis in Savum

    naribus loca

    Sirmiensibus profutura siccaret. hoc permoti

    milites confugientem eum in turrem ferratam, quam ipse speculae causa elatissimam exaedificaverat, interemerunt

    anno imperii sui quinto, postea tamen ingens ei sepulchrum elatis aggeribus omnes pariter milites

    fecerunt cum titulo huius modi inciso marmori: Hic Probus imperator et vere probus situs est, victor omnium gentium barbararum, victor etiam tyrannorum.

    1. Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes, qua

    clementes, qua prudentes, qua mirabiles exstiterunt, intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si

    non repugnat invidia furiosa, meliorem, quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit quemadmodum

    omnibus occurrerit proeliis, multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit, nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Hannibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes

    exstiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis

    vix potest advivi? malos autem principes taceo, ipsa vox Probi clarissima indicat quid se facere potuisse speraret, qui dixit brevi necessarios milites

    1. non futuros. ille vero conscius sui non barbaros

    timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? an-

    nonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res publica, nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur ; aureum profecto saeculum

    promittebat, nulla futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda. populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem publicam vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello.

    di boni, quid tantum vos offendit Romana res publica,

    cui talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis et

    celebrandam ludis circensibus iudicarunt.

    1. Posteri Probi vel odio vel invidiae timore Romanam rem fugerunt et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem

    locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine icta

    esset ita

    ut eius praetexta colores mutaret, haruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore ut omnes summis honoribus fungerentur.

    sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere non modum.

    Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus, et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus

    quam populus inhorruit, metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metue- bant heredem.

    Haec sunt, quae de Probo cognovimus vel quae

    digna memoratu aestimavimus. nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et

    Proculo dicemus, non enim dignum fuit ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur, post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis.