Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Lucilius

    Letter 100

    Seneca, Lucius Annaeus

    In the atlas

    6 min
    1. Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas. Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae. Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit. Adice
    2. Illud plane fatetur et praefert, non esse
    3. Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata. Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.
    4. Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis?
    5. Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus. Itaque nihil invenies sordidum: electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e
    6. Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet; quod dici solet, domus recta est. Adice nunc, quod de compositione non constat. Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
    7. Lege Ciceronem: compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura. Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt.
    8. Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem
    9. Adfer, quem Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani; cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem; cedam, et respondeamus: in re tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc. T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.
    10. Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. Desideres, inquis, contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi. Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile. Vis illum adsidere pusillae rei, verbis; ille rerum se magnitudini addixit,
    11. Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget,
    12. Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia. Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit. Ceterum verbis abundabat, sine commendatione partium singularum in universum magnificus. Vale.