Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Lucilius

    Letter 92

    Seneca, Lucius Annaeus

    In the atlas

    16 min
    1. Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.
    2. Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam
    3. Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.
    4. Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.
    5. Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non momentum?
    6. Si non es sola honestateἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam
    7. quid ergo dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene est? Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus
    8. Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem
    9. Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summumPrima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis!
    10. Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.
    11. Quid ergo? inquit, si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio, Quidni petam? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? Hoc unum, bene eligi. Nam cum sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
    12. Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum
    13. Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
    14. Est quidem, inquit, sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate.
    15. Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato
    16. Commoda sunt in vita
    17. Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. Sed quaedam, inquit, soli quoque opstant. At sol integer est ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
    18. Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
    19. Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum
    20. Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi
    21. Frigidum, inquit, aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser. Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.
    22. Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.
    23. Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit,
    24. Quid ergo? inquit, sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est? Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.
    25. Quid est in virtute praecipuum? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimurbeatus sum? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. Beatissimum, inquit, hunc et hunc diem ago Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
    26. Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum
    27. Dis, inquit, inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus. Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.
    28. Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.
    29. Per hanc potest non paenitenda agi vita, at Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor.
    30. Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via
    31. Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.
    32. Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat
    33. Cum se in hanc sublimitatem tulit, corporis quoque ut
    34. Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit. Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem, quo receptaculum suum conferatur, ignis illud exurat an lapis includatCanibus data praeda marinis, quid ad illum, qui nullus est
    35. Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas ad contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos. Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, nisi illud secundis discinxisset.Vale.