Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Lucilius

    Letter 95

    Seneca, Lucius Annaeus

    In the atlas

    34 min
    1. Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandampostea noli rogare, quod inpetrare nolueris.
    2. Interdum enim enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret. Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendiartissimc artissime plicatam, et magna parte perlecta desinam, inquit, si vultis. Adclamatur recita, recita ab iis, qui illum ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.
    3. Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: ego mihi hoc contraxi teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes.
    4. Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, beata, inquiunt, vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt. Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.
    5. Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta
    6. Si honesta, inquit, actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est illud, ergo et hoc. His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
    7. Si aliae, inquit, artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant
    8. Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit
    9. Quod dico, tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo, si sciens fecit, erubescet, si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat. At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est. Adice nunc, quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina. Itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.
    10. Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque. Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas
    11. Nam tibi de summa caeli ratione deumque Disserere incipiam et rerum primordia pandam; Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursus ut ait Lucretius. Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
    12. Quid? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
    13. Antiqua, inquit, sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri. Postquam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere.
    14. Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat. Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia; nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto vehementiora sunt, quibus petimur.
    15. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent; paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
    16. Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies. Inde incerti labantiumadsueseit adsuescit plus eapere capere quam poterat. Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se putreseentium putrescentium et retorridi digiti articulis obrigeseentibus obrigescentibus nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio
    17. Quid capitis vertigines dicam? Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis uleeribus ulceribus adfecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium?
    18. Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellureExeipiebat excipiebat illos eibus cibus, qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supelleetile supellectile nee nec tot ferramentis atque pyxidibus. Simplex erat ex causa simplici valitudo; multos morbos multa ferieula fericula feeerunt fecerunt.
    19. Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix. Nceesse necesse est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male male digerantur aliis alio nitentibus. Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundant. Inde tam multo
    20. Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare; atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura, sed victa est; nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.
    21. Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant; aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur; aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant! Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt. Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae calvaeque sint? Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
    22. Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare. Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, eum essent periculorum paucissima.
    23. Nunc vero quam longe processerunt mala valitudinis! Has usuras voluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum. Innumerabiles esse morbos non miraberis: cocos numera. Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident. In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est; at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuventus premitur!
    24. Transeo puerorum infelieium infelicium greges, quos post transacta convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant. Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, eui cui rectior est coma, crispulis misceatur. Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam eenam cenam discurritur. Di boni, quantum hominum unus venter exercet! Quid? Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt?
    25. Quid? Tu illam aestivarn aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere? Quid? Illa ostrea, inertissimam earnem carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre? Quid? Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem! Scias putreseere putrescere sumpta, non concoqui.
    26. Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat; veneriae spondylique et ostrea eatenus cireumcisa circumcisa, qua eduntur, intervenientibus distinguebantur echinis. Totam dissecti structique
    27. Piget esse iam singula; coguntur in unum sapores. In cena fit, quod fieri debebatmandueata manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, festas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi? Gravest luxuriari per singula; omnia semel et in eundem saporem versa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam? Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
    28. Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari. Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa. Nihil intersit: ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur. Non esset confusior vomentium cibus.
    29. Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus. Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabiles; adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista vindicetur!
    30. Non privatim solum, sed publice furimus. Homicidia compescimus et singulas caedes; quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt; ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
    31. Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere, laudamus. Non pudet et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
    32. Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat. Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum; non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:
    33. Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra. Voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet vitium; in avaritiam luxuria praeceps est. Honesti oblivio invasit. Nihil turpest, cuius placet pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
    34. In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat; decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio. His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere; per se inefficaces sunt.
    35. Si volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum sit. Sciant omnia praeter virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere: prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus. Huius quadam superstitione teneantur; hanc ament; cum hac vivere velint, sine hac nolint.
    36. Quid ergo? Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur? Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se fertilia. Illis autem
    37. Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria, sic licetHoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus; temptantem avaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem,
    38. Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta, quae damus, possit animus ire, solvendus est.
    39. Putemus aliquem facere, quod oportet; non faciet adsidue, non faciet aequaliter: nesciet enim, quare faciat. Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum, qui bonus casu
    40. Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut quod oportet faciat, non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad virtutem non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est, quoniam quidem non in facto laus est, sed in eo, quemadmodum fiat.
    41. Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente? Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet? Et deciens
    42. Mullum ingentis formae—quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant—Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et veniri iussisset: amici, inquit, omnia me fallunt, nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius. Ultra spem illi coniectura processit: liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi,
    43. Amico aliquis aegro adsidet: probamus. At hoc hereditatis causa facit: vultur est, cadaver expectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta; refert, quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honesta fient, si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicaverimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt.
    44. Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam: hoc est, quod decretum voco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt, quae agentur, quae cogitabuntur. Qualia autem haec fuerint, talis vita erit. In particulas suasisse totum ordinanti parum est.
    45. M. Brutus in eo libro, quem περὶ καθήκοντος inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus; haec nemo faciet quemadmodum debet, nisi habuerit quo referat.
    46. Vita sine proposito vaga est: quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide
    47. Quomodo sint di colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum; humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni; non quaerit ministros deus. Quidni? Ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.
    48. Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum
    49. Natura. Errat, si quis illos putat nocere nolle; non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
    50. Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi poenas et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? Bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est.
    51. Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus? Quae damus praecepta? Ut pareamus sanguini humano? Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse! Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat? Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere:
    52. omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi. Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.
    53. Ille versus et in pectore et in ore sit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Habeamus in commune; nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.
    54. Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus sit utendum. In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
    55. Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.
    56. Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt,
    57. Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, cxegerit exegerit, nisi res ad verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.
    58. Causa his
    59. Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint. Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.
    60. Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur. Quid enim dicunt? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata. Atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules
    61. Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.
    62. Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum
    63. Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: iustum est et honestum. Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.
    64. Sed utrumque iungamus. Namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
    65. Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat. His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis; hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.
    66. Haec res eandem vimilla facies, si voles temperans esse. Qui describit, ait: temperans est, qui illa facit, qui illis abstinet. Quaeris, quid intersit? Alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum utar verbo, iconismos
    67. Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo? Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
    68. Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit; Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus. Tum, si qua sonum procul arma dederunt, Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
    69. Dum aliud agit, Vergilius noster descripsit virum fortem; ego certe non aliam imaginem magno viro dederim. Si mihi M. Cato exprimendus sit,
    70. Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibusnec vanos horret strepitus. Quidni? Cum veros
    71. Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est! Scit se unum esse, de cuius statu non agatur; non enim quaeri, an liber Cato, sed an inter liberos sit; inde periculorum gladiorumqueluxuriatque toris animosum pectus.
    72. Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisithacdinasque haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? Censura fuit illa, non cena.
    73. O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliensVale.