Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Thyestes

    Seneca, Lucius Annaeus

    1 hr 3 min

    Tantali Umbra Furia

    Tantali Umbra Quis inferorum sede ab infausta extrahit

    avido fugaces ore captantem cibos,

    quis male deorum Tantalo visas domos

    ostendit iterum? peius inventum est siti

    arente in undis aliquid et peius fame

    hiante semper? Sisyphi numquid lapis

    gestandus umeris lubricus nostris venit

    aut membra celeri differens cursu rota,

    aut poena Tityi qui specu vasto patens

    visceribus atras pascit effossis aves

    et nocte reparans quicquid amisit die

    plenum recenti pabulum monstro iacet?

    in quod malum transcribor? o quisquis nova

    supplicia functis durus umbrarum arbiter

    disponis, addi si quid ad poenas potest

    quod ipse custos carceris diri horreat,

    quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum

    nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit

    e stirpe turba quae suum vincat genus

    ac me innocentem faciat et inausa audeat.

    regione quicquid impia cessat loci

    complebo— numquam stante Pelopea domo

    Minos vacabit.

    Fvr. Perge, detestabilis

    umbra, et penates impios furiis age.

    certetur omni scelere et alterna vice

    stringatur ensis; ne sit irarum modus

    pudorve, mentes caecus instiget furor,

    rabies parentum duret et longum nefas

    eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus

    odisse crimen: semper oriatur novum,

    nec unum in uno, dumque punitur scelus,

    crescat, superbis fratribus regna excidant

    repetantque profugos; dubia violentae domus

    fortuna reges inter incertos labet:

    miser ex potente fiat, ex misero potens

    fluctuque regnum casus assiduo ferat,

    ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus

    in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,

    quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:

    fratrem expavescat frater et gnatum parens

    gnatusque patrem, liberi pereant male,

    peius tamen nascantur; immineat viro

    infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-

    effusus omnis irriget terras cruor,

    supraque magnos gentium exultet duces

    Libido victrix: impia stuprum in domo

    levissimum sit facinus; et fas et fides

    iusque omne pereat, non sit a vestris malis

    immune caelum, cur micant stellae polo

    flammaeque .servant debitum mundo decus?

    nox alia fiat, excidat caelo dies. s

    misce penates, odia caedes funera

    accerse et imple Tantalo totam domum.

    ornetur altum columen et lauro fores

    laetae virescant, dignus adventu tuo

    splendescat ignis— Thracium fiat nefas

    maiore numero, dextra cur patrui vacat?

    nondum Thyestes liberos deflet suos—

    et quando tollet? ignibus iam subditis

    spument aena, membra per partes eant

    discerpta, patruos polluat sanguis focos,

    epulae instruantur— non novi sceleris tibi

    conviva venies, liberum dedimus diem

    tuamque ad istas solvimus mensas famem:

    ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor

    spectante te potetur; inveni dapes

    quas ipse fugeres— siste, quo praeceps ruis?

    Tant. Ad stagna et amnes et recedentes aquas

    labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.

    abire in atrum carceris liceat mei

    cubile, liceat, si parum videor miser,

    mutare ripas: alveo medius tuo,

    Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.

    quicumque poenas lege fatorum datas

    pati iuberis, quisquis exeso iaces

    pavidus sub antro iamque venturi times

    montis ruinam, quisquis avidorum feros

    rictus leonum et dira Furiarum agmina

    implicitus horres, quisquis immissas faces

    semiustus abigis, Tantali vocem excipe

    properantis ad vos: credite experto mihi,

    amate poenas, quando continget mihi

    effugere superos?

    Fvr. Ante perturba domum

    inferque tecum proelia et ferri malum

    regibus amorem, concute insano ferum

    pectus tumultu,

    Tant. Me pati poenas decet,

    non esse poenam, mittor ut dirus vapor

    tellure rupta vel gravem populis luem

    sparsum pestis, ducam in horrendum nefas

    avus nepotes— magne divorum parens

    nosterque, quamvis pudeat, ingenti licet

    taxata poena lingua crucietur loquax,

    nec hoc tacebo: moneo, ne sacras manus

    violate caede neve furiali malo

    aspergite aras. stabo et arcebo scelus—

    quid ora ferres verbere et tortos ferox

    minaris angues? quid famem infixam intimis

    agitas medullis? flagrat incensum siti

    cor et perustis flamma visceribus micat—

    Fvr. Hunc, hunc furorem divide in totam domum!

    sic, sic ferantur et suum infensi invicem

    sitiant cruorem, sentit introitus tuos

    domus et nefando tota contactu horruit.

    actum est abunde, gradere ad infernos specus

    amnemque notum; iam tuum maestae pedem

    terrae gravantur: cernis ut fontis liquor

    introrsus actus linquat, ut ripae vacent

    ventusque raras igneus nubes ferat?

    pallescit omnis arbor ac nudus sitit

    fugiente pomo ramus, et qui fluctibus

    illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit

    vicina gracili dividens terra vada,

    longe remotos tutus exaudit sonos.

    iam Lerna retro cessit et Phoronides

    latuere venae nec suas profert sacer

    Alpheos undas et Cithaeronis iuga

    stant parte nulla cana deposita nive

    timentque veterem nobiles Argi sitim.

    en ipse Titan dubitat an iubeat sequi

    cogatque habenis ire periturum diem.

    Chorus Argos de superis si quis Achaicum

    Pisaeasque domos curribus inclitas,

    Isthmi si quis amat regna Corinthii

    et portus geminos et mare dissidens,

    si quis Taygeti conspicuas nives,

    quas cum Sarmaticus tempore frigido

    in summis Boreas composuit iugis,

    aestas veliferis solvit Etesiis,

    quem tangit gelido flumine lucidus

    Alpheos, stadio notus Olympico,

    advertat placidum numen et arceat,

    alternae scelerum no redeant vices

    nec succedat avo deterior nepos

    et maior placeat culpa minoribus.

    tandem lassa feros exuat impetus

    eieci progenies impia Tantali.

    Peccatum satis est; fas valuit nihil

    aut commune nefas, proditus occidit

    deceptor domini Myrtilus, et fide

    vectus qua fuerat nobile reddidit

    mutato pelagus nomine: notior

    nulla est Ioniis fabula navibus.

    exceptus gladio parvulus impio

    dum currit patrium natus ad osculum,

    immatura focis victima concidit

    divisusque tua est, Tantale, dextera,

    mensas ut strueres hospitibus deis.

    hos aeterna fames persequitur cibos,

    hos aeterna sitis; nec dapibus feris

    decerni potuit poena decentior.

    Stat lassus vacuo gutture Tantalus:

    impendet capiti plurima noxio

    Phineis avibus praeda fugacior;

    hinc illinc gravidis frondibus incubat

    et curvata suis fetibus ac tremens

    alludit patulis arbor hiatibus.

    haec, quamvis avidus nec patiens morae,

    deceptus totiens tangere neglegit

    obliquatque oculos oraque comprimit

    inclusisque famem dentibus alligat

    sed tunc divitias omne nemus suas

    demittit propius pomaque desuper

    insultant foliis mitia languidis

    accenduntque famem, quae iubet irritas

    exercere manus— has ubi protulit

    et falli libuit, totus in arduum

    autumnus rapitur silvaque mobilis,

    instat deinde sitis non levior fame;

    qua cum percaluit sanguis et igneis

    exarsit facibus, stat miser obvios

    fluctus ore petens, quos profugus latex

    avertit sterili deficiens vado

    conantem que sequi deserit; hic bibit

    altum de rapido gurgite pulverem.

    Atreus Satelles Ignave, iners, enervis et (quod maximum

    probrum tyranno rebus in summis reor)

    inulte, post tot scelera, post fratris dolos

    fasque omne raptum questibus vanis agis

    iratus Atreus? fremere iam totus tuis

    debebat armis orbis et geminum mare

    utrimque classes agere, iam flammis agros

    lucere et urbes decuit ac strictum undique

    micare ferrum, tota sub nostro sonet

    Argolica tellus equite; non silvae tegant

    hostem nec altis montium structae iugis

    arces; relictis bellicum totus canat

    populus My cenis, quisquis invisum caput

    tegit ac tuetur, clade funesta occidat,

    haec ipsa pollens incliti Pelopis domus

    ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.

    age, anime, fac quod nulla posteritas probet,

    sed nulla taceat, aliquod audendum est nefas

    atrox, cruentum, tale quod frater meus

    suum esse mallet— scelera non ulciscens,

    nisi vineis, et quid esse tam saevum potest

    quod superet illum? numquid abiectus iacet?

    numquid secundis patitur in rebus modum,

    fessis quietem? novi ego ingenium viri

    indocile: flecti non potest— frangi potest.

    proinde antequam se firmat aut vires parat,

    petatur ultro, ne quiescentem petat.

    aut perdet aut peribit: in medio est scelus s

    positum occupanti.

    Sat. Fama te populi nihil

    adversa terret?

    Atr. Maximum hoc regni bonum est,

    quod facta domini cogitur populus sui

    tam ferre quam laudare.

    Sat. Quos cogit metus

    laudare, eosdem reddit inimicos metus,

    at qui favoris gloriam veri petit,

    animo magis quam. voce laudari volet.

    Atr. Laus vera et humili saepe contingit viro,

    non nisi potenti falsa, quod nolunt velint.

    Sat. Rex velit honesta: nemo non eadem volet.

    Atr. Vbicumque tantum honesta dominanti licent,

    precario regnatur.

    Sat. Vbi non est pudor

    nec cura iuris sanctitas pietas fides,

    instabile regnum est.

    Atr. Sanctitas pietas fides

    privata bona sunt, qua iuvat reges eant.

    Sat. Nefas nocere vel malo fratri puta.

    Atr. Fas est in illo quicquid in fratre est nefas.

    quid enim reliquit crimine intactum aut ubi

    sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit

    regnumque furto: specimen antiquum imperi

    fraude est adeptus, fraude turbavit domum,

    est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,

    arcanus aries, ductor opulenti gregis,

    huius per omne corpus effuso coma

    dependet auro, cuius e tergo novi

    aurata reges sceptra Tantalici gerunt;

    possessor huius regnat, hunc tantae domus

    fortuna sequitur, tuta seposita sacer

    in parte carpit prata, quae cludit lapis

    fatale saxeo pascuum muro tegens.

    hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus

    consorte nostri perfidus thalami avehit.

    hinc omne cladis mutuae fluxit malum:

    per regna trepidus exul erravi mea,

    pars nulla generis tuta ab insidiis vacat,

    corrupta coniunx, imperi quassa est fides,

    domus aegra, dubius sanguis est— certi nihil

    nisi frater hostis, quid stupes? tandem incipe

    animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;

    ad haec manus exempla poscuntur meae.

    profare, dirum qua caput mactem via.

    Sat. Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.

    Atr. De fine poenae .loqueris; ego poenam volo.

    perimat tyrannus lenis: in regno meo

    mors impetratur.

    Sat. Nulla te pietas movet?

    Atr. Excede, Pietas, si modo in nostra domo

    umquam fuisti, dira Furiarum cohors

    discorsque Erinys veniat et geminas faces

    Megaera quatiens: non satis magno meum

    ardet furore pectus, impleri iuvat

    maiore monstro.

    Sat. Quid novi rabidus struis?

    Atr. Nil quod doloris capiat assueti modus;

    nullum relinquam facinus et nullum est satis.

    Sat. Ferrum?

    Atr. Parum est

    Sat. Quid ignis?

    Atr. Etiamnunc parum est.

    Sat. Quonam ergo telo tantus utetur dolor?

    Atr. Ipso Thyeste.

    Sat. Maius hoc ira est malum.

    Atr. Fateor, tumultus pectora attonitus quatit

    penitusque volvit; rapior et quo nescio,

    sed rapior. imo mugit e fundo solum,

    tonat dies serenus ac totis domus

    ut fracta tectis crepuit et. moti lares

    vertere voltum: fiat hoc, fiat nefas

    quod. di. timebis,

    Sat. Facere quid tandem paras?

    Atr. Nescio quid animo maius et solito amplius

    supraque fines moris humani tumet

    instatque pigris manibus— haud quid sit scio,

    sed grando quiddam est. ita sit. hoc, anime, occupa.

    dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo:

    quod uterque faciat, vidit infandae domus

    Odrysia mensas— fateor, immane est scelus,

    sed occupatum: maius hoc aliquid dolor

    inveniat, animum Baulis inspira parens

    sororque; causa est similis: assiste et manum

    impelle nostram, liberos avidus pater

    gaudetque Iaceret et suos artus edat.

    bene est, abunde est. hic placet poenae modus

    tantisper, ubinam est? tam diu cur innocens

    versatur Atreus? tota iam ante oculos meos

    imago caedis errat, ingesta orbitas

    in ora patris— anime, quid rursus times

    et ante rem subsidis? audendum est, age:

    quod est in isto scelere praecipuum nefas,

    hoc ipse faciet,

    Sat. Sed quibus captus dolis

    nostros dabit perductus in laqueos pedem?

    inimica credit cuncta,

    Atr. Non poterat capi,

    nisi capere vellet, regna nune sperat mea:

    hac spe minanti fulmen occurret Iovi,

    hac spe subibit gurgitis tumidi minas

    dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,

    hac spe, quod esse maximum retur malum,

    fratrem videbit.

    Sat. Quis fidem pacis dabit?

    cui tanta credet?

    Atr. Credula est spes improba.

    gnatis tamen mandata quae patruo ferant

    dabimus: relictis exul hospitiis vagus

    regno ut miserias mutet atque Argos regat

    ex parte dominus, si nimis durus preces

    spernet Thyestes, liberos eius rudes

    malisque fessos gravibus et faciles capi

    prece commovebunt: hinc vetus regni furor,

    illinc egestas tristis ac durus labor

    quamvis rigentem tot malis subigent virum.

    Sat. Iam tempus illi fecit aerumnas leves.

    Atr. Erras: malorum sensus accrescit die.

    leve est miserias ferre, perferre est grave

    Sat. Alios ministros consili tristis lege.

    Atr. Peiora iuvenes facile praecepta audiunt.

    Sat. In patre facient quicquid in patruo doces:

    saepe in magistrum scelera redierunt sua.

    Atr. Vt nemo doceat fraudis et sceleris vias,

    regnum docebit, ne mali fiant times?

    nascuntur, istud quod vocas saevum asperum

    agique dure credis et nimium impie,

    fortasse et illic agitur,

    Sat. Hanc fraudem scient

    nati parari?

    Atr. Tacita tam rudibus fides

    non est in annis; detegent forsan dolos:

    tacere multis discitur vitae malis.

    SAT,. Ipsosque per quos fallere alium cogitas

    falles?

    Atr. Vt ipsi crimine et culpa vacent,

    quid enim necesse est liberos sceleri meos

    inserere? per nos odia se nostra explicent.—

    male agis, recedis, anime: si parcis tuis,

    parces et illis, consili Agamemnon mei

    sciens minister fiat et fratri sciens

    Menelaus adsit, prolis incertae fides

    ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt

    et gerere nolunt odia. si patruum vocant.

    pater est, eatur.—— multa sed trepidus solet

    detegere vultus, magna nolentem quoque

    consilia produnt: nesciant quantae rei

    fiant ministri, nostra tu coepta occides.

    Sat. Haud sum monendus: ista nostro in pectore

    fides timorque, sed magis claudet fides.

    Chorus

    Quis vos exagitat furor,

    alternis dare sanguinem

    et sceptrum scelere aggredi?

    nescitis, cupidi arcium,

    regnum qua iaceat loco.

    regem non faciunt opes,

    non vestis Tyriae color,

    non frontis nota regiae,

    non auro nitidae trabes:

    rex est qui posuit metus

    et diri mala pectoris,

    quem non ambitio inpotens

    et numquam stabilis favor

    vulgi praecipitis movet,

    non quicquid fodit Occideris

    ant unda Tagus aurea

    claro devenit alveo,

    non quicquid Libycis terit

    fervens area messibus,

    quem non concutiet cadens

    obliqui via fulminis,

    non Eurus rapiens mare

    aut saevo rabidus freto

    ventosi tumor Hadriae,

    quem non lancea militis,

    non strictas domuit chalybs,

    qui tuto positus loco

    infra se videt omnia

    occurritque suo libens

    fato nec queritur mori.

    Reges conveniant licet

    qui sparsos agitant Dabas,

    qui rubri vada litoris

    et gemmis mare lucidis

    late sanguineum tenent,

    aut qui Caspia fortibus

    recludunt iuga Sarmatis,

    certet Danuvii vadum

    audet qui pedes ingredi

    et (quocumque loco iacent)

    Seres vellere nobiles:

    nil ullis opus est equis,

    nil armis et inertibus

    telis quae procul ingerit

    Parthus, cum simulat fugas,

    admotis nihil est opus

    urbes sternere machinis,

    longe saxa rotantibus.

    mens regnum bona possidet.

    hoc regnum sibi quisque dat.

    Stet quicumque volet potens

    aulae culmine lubrico:

    me dulcis saturet quies;

    obscuro positus loco

    leni perfruar otio,

    nullis nota Quiritibus

    aetas per tacitum fluat.

    sic cum transierint mei

    nullo cum strepitu dies.

    plebeius moriar senex.

    illi mors gravis incubat

    qui, notus nimis omnibus,

    ignotus moritur sibi.

    Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus Optata patriae tecta et Argolicas opes

    miserisque summum ac maxime exulibus bonum,

    tractum soli natalis et patrios deos

    (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras

    turres, labore maius humano decus,

    celebrata iuveni stadia, per quae nobilis

    palmam paterno non semel curru tuli.

    occurret Argos, populus occurret frequens—

    sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas

    saltusque densos potius et mixtam feris

    similemque vitam; clarus hic regni nitor

    fulgore non est quod oculos falso auferat:

    cum quod datur spectabis, et dantem aspice.

    modo inter illa, quae putant cuncti aspera,

    fortis fui laetusque; nunc contra in metus

    revolvor: animus haeret ac retro cupit

    corpus referre, moveo nolentem gradum.

    Tant. Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet

    vultumque versat seque in incerto tenet.

    Thy. Quid, anime, pendes quidve consilium diu

    tam facile torques? rebus incertissimis,

    fratri atque regno, credis ac metuis mala

    iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis

    bene collocatas? esse iam miserum iuvat,

    reflecte gressum, dum licet, teque eripe.

    T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum

    referre visa? cur bonis tantis sinum

    subducis? ira frater abiecta redit

    partemque regni reddit et lacerae domus

    componit artus teque restituit tibi.

    Thy. Causam timoris ipse quam ignoro exigis.

    nihil timendum video, sed timeo tamen.

    placet ire, pigris membra sed genibus labant

    alioque quam quo nitor abductus feror,

    sic concitatam remige et velo ratem

    aestus resistens remigi et velo refert.

    Tant. Evince quicquid obstat et mentem impedit

    reducemque quanta praemia expectent vide.

    pater, potes regnare,

    Thy. Cum possim mori.

    Tant. Summa est potestas—

    Thy. Nulla: si cupias nihil.

    Tant. Gnatis relinques,

    Thy. Non capit regnum duos.

    Tant. Miser esse mavult esse qui felix potest?

    Thy. Mihi crede, falsis magna nominibus placent,

    frustra timentur dura. dum excelsus steti,

    numquam pavere destiti atque ipsum mei

    ferrum timere lateris, o quantum bonum est

    obstare nulli, capere securas dapes

    humi iacentem! scelera non intrant casas,

    totusque mensa capitur angusta cibus;

    venenum in auro bibitur— expertus loquor:

    malam bonae praeferre fortunam licet.

    non vertice alti montis impositam domum

    et eminentem civitas humilis tremit

    nec fulget altis splendidum tectis ebur

    somnosque non defendit excubitor meos;

    non classibus piscamur et retro mare

    iacta fugamus mole nec ventrem improbum

    alimus tributo gentium, nullus mihi

    ultra Getas metatur et Parthos ager;

    non ture colimur nec meae excluso Iove

    ornantur arae; nulla culminibus meis

    imposita nutat silva nec fumant manu

    succensa multa stagna nec somno dies

    Bacchoque nox iungenda pervigil! datur:

    sed non timemur, tuta sine telo est domus

    rebusque parvis magna praestatur quies—

    immane regnum est posse sine regno pati.

    Tant. Nec abnuendum, si dat imperium deus,

    nec appetendum est: frater ut regnes rogat.

    Thy. Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus.

    Tant. Redire pietas unde submota est solet

    reparatque vires iustus amissas amor.

    Thy. Amat Thyesten frater? aetherias prius

    perfundet Arctos pontus et Siculi rapax

    consistet aestus unda et Ionio seges

    matura pelago surget et lucem dabit

    nox atra terris, ante cum flammis aquae.

    cum morte vita. cum mari ventus fidem

    foedusque iungent.

    Tant. Quam tamen fraudem times?

    Thy. Omnem: timori quem meo statuam modum?

    tantum potest quantum odit.

    Tant. In te quid potest?

    Thy. Pro me nihil iam metuo: vos facitis mihi

    Atrea timendum,

    Tant. Decipi cautus times?

    Thy. Serum est cavendi tempus in mediis malis:

    eatur. unum genitor hoc testor tamen:

    ego vos sequor, non duco.

    Tant. Respiciet deus

    bene cogitata, perge non dubio gradu.

    Atreus Thyestes Tantalus Plisthenes Taciti Plagis tenetur clausa dispositis fera:

    et ipsum et una generis invisi indolem

    iunctam parenti cerno, iam tuto in loco

    vorsantur odia. venit in nostras manus

    tandem Thyestes, venit, et totus quidem.

    vix tempero animo, vix dolor frenos capit

    sic, cum feras vestigat et longo sagax

    loro tenetur Vmber ac presso vias

    scrutatur ore, dum procul lento suem

    odore sentit, paret et tacito locum

    rostro pererrat; praeda cum propior fuit,

    cervice tota pugnat et gemitu vocat

    dominum morantem seque retinenti eripit:

    cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;

    tamen tegatur. aspice, ut multo gravis

    squalore vultus obruat maestos coma,

    quam foeda iaceat barba, praestetur fides—

    fratrem iuvat videre, complexus mihi

    redde expetitos. quicquid irarum fuit

    transierit; ex hoc sanguis ac pietas die

    colantur, animis odia damnata excidant.

    Thy. Diluere possem cuncta, nisi talis fores.

    sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia

    quae credidisti, pessimam causam meam

    hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens

    quicumque visus tam bono fratri est nocens.

    lacrimis agendum est: supplicem primus vides;

    hae te precantur pedibus intactae manus:

    ponatur omnis ira et ex animo tumor

    erasus abeat. obsides fidei accipe

    hos innocentes, frater,

    Atr. A genibus manum

    aufer meosque potius amplexus pete.

    vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo

    pendete collo, squalidam vestem exue

    oculisque nostris parce et ornatus cape

    pares meis. laetusque fraterni imperi

    capesse partem, maior haec laus est mea,

    fratri paternum reddere incolumi decus:

    habere regnum casus est, virtus dare.

    Thy. Di paria, frater, pretia pro tantis tibi

    meritis rependant. regiam capitis notam

    squalor recusat noster et sceptrum manus

    infausta refugit, liceat in media mihi

    latere turba,

    Atr. Recipit hoc regnum duos.

    Thy. Meum esse credo quicquid est, frater, tuum.

    Atr. Quis influentis dona fortunae abnuit?

    Thy. Expertus est quicumque quam facile effluant.

    Atr. Fratrem potiri gloria ingenti vetas?

    Thy. Tua iam peracta gloria est, restat mea:

    respuere certum est regna consilium mihi.

    Atr. Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.

    Thy. Accipio: regni nomen impositi feram,

    sed iura et arma servient mecum tibi.

    Atr. Imposita capiti vincla venerando gere;

    ego destinatas victimas superis dabo.

    Chorus Credat hoc quisquam? ferus ille et acer

    nec potens mentis truculentus Atreus

    fratris aspectu stupefactus haesit,

    nulla vis maior pietate vera est:

    iurgia externis inimica durant,

    quos amor verus tenuit, tenebit

    ira cum magnis agitata causis

    gratiam rupit cocinitque bellum,

    cum leves frenis sonuere turmae,

    fulsit hinc illinc agitatus ensis

    quem movet crebro furibundus ictu

    sanguinem Mavors cupiens recentem:

    opprimit ferrum manibusque iunctis

    ducit ad pacem Pietas negantes.

    Otium tanto subitum e tumultu

    quis deus fecit? modo per Mycenas

    arma civilis' crepuere belli:

    pallidae natos tenuere matres;

    uxor armato timuit marito,

    cum manum invitus sequeretur ensis,

    sordidus pacis vitio quietae;

    ille labentes renovare muros,

    hic situ quassas stabilire turres,

    ferreis portas cohibere claustris

    ille certabat, pavidusque pinnis

    anxiae noctis vigil incubabat:

    peior est bello timor ipse belli.

    Iam minae saevi cecidere ferri,

    iam silet murmur grave classicorum,

    iam tacet stridor litui strepentis:

    alta pax urbi revocata, laetae est.

    sic, ubi ex alto tumuere fluctus

    Bruttium Coro feriente pontum,

    Scylla pulsati s resonat cavernis

    ac mare in portu timuere nautae

    quod rapax haustum revomit Charybdis,

    et ferus Cyclops metuit parentem

    rupe ferventis residens in Aetnae,

    ne superfusis violator undis

    ignis aeternis resonans caminis,

    et putat mergi sua posse pauper

    regna Laertes Ithaca tremente:

    si suae ventis cecidere vires,

    mitius stagno pelagus recumbit;

    alta, quae navis timuit secare,

    hinc et hinc fusis speciosa velis

    strata ludenti patuere cumbae,

    et vacat mersos numerare pisces

    hic ubi ingenti modo sub procella

    Cycladas pontum timuere motae.

    Nulla sors longa est: dolor ac voluptas

    invicem cedunt; brevior voluptas,

    ima permutat levis hora summis:

    ille qui donat diadema fronti,

    quem genu nixae tremuere gentes,

    cuius ad nutum posuere bella

    Medus et Phoebi propioris Indus

    et Dahae-Parthis equitem minati,

    anxius sceptrum tenet et moventes

    cuncta divinat metuitque casus

    mobiles rerum dubiumque tempus.

    Vos quibus rector maris atque terrae

    ius dedit magnum necis atque vitae,

    ponite inflatos tumidosque vultus:

    quicquid a vobis minor expavescit,

    maior hoc vobis dominus minatur;

    omne sub regno graviore regnum est.

    quem dies vidit veniens superbum,

    hunc dies vidit fugiens iacentem.

    Nemo confidat nimium secundis,

    nemo desperet meliora lassis:

    miscet haec illis prohibetque Clotho

    stare Fortunam, rotat omne fatum,

    nemo tam divos habuit faventes,

    crastinum ut posset sibi polliceri:

    res deus nostras celeri citatas

    turbine versat.

    Quis me per auras turbo praecipitem vehet-

    atraque nube involvet, ut tantum nefas

    eripiat oculis? o domus Pelopi quoque

    et Tantalo pudenda!

    Chor. Quid portas novi?

    Nvnt. Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios

    sortita fratres, et maris gemini premens

    fauces Corinthos, an feris Hister fugam

    praebens Alanis, an sub aeterna nive

    Hyrcana tellus an vagi passim Scythae?

    quis hic nefandi est conscius monstri locus?

    Chor. Effare et istud pande, quodcumque est, malum.

    Nvnt. Si steterit animus, si metu corpus rigens

    remittet artus, haeret in vultu trucis

    imago facti, ferte me insanae procul,

    illo, procellae, ferte quo fertur dies

    hinc raptus,

    Chor. Animos gravius incertos tenes,

    quid sit quod horres ede et auctorem indica:

    non quaero quis sit, sed uter. effare ocius.

    Nvnt. In arce summa Pelopiae pars est domus

    conversa ad austros, cuius extremum latus

    aequale monti crescit atque urbem premit

    et contumacem regibus populum suis

    habet sub ictu; fulget hic turbae capax

    immane. tectum-, cuius auratas trabes

    variis columnae nobiles maculis ferunt,

    post ista vulgo nota, quae populi colunt,

    in multa dives spatia discedit domus;

    arcana in imo regio secessu iacet,

    alta vetustum valle compescens nemus,

    penetrale regni, nulla qua laetos solet

    praebere ramos arbor aut ferro coli,

    sed taxus et cupressus et nigra ilice

    obscura natat silva, quam supra eminens

    despectat alte quercus et vincit nemus.

    hinc suspicari regna Tantalidae solent,

    hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.

    affixa inhaerent dona: vocales tubae

    victaeque falsis axibus pendent rotae

    fractique currus", spolia Myrtoi maris

    et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco

    fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium

    et de triumpho picta barbarico chlamys.

    fons stat sub umbra tristis et nigra piger

    haeret palude: talis est dirae Stygis

    deformis unda quae facit caelo fidem.

    hinc nocte caeca gemere feralis deos

    fama est, catenis lucus excussis sonat

    ululantque manes, quicquid - audire est metus

    illic videtur: errat antiquis vetus

    emissa bustis turba et insultent loco

    maiora notis monstra; quin tecta solet

    micare silva flamma, et excelsae trabes

    ardent sine igne. saepe latratu nemus

    trino remugit, saepe simulacris domus

    attonita magnis, nec dies sedat metum:

    nox propria luco est et superstitio inferum

    in luce media regnat, hinc orantibus

    responsa dantur certa, cum ingenti sono

    laxantur adyto fata et inmugit specus

    vocem deo solvente. quo postquam furens

    intravit Atreus liberos fratris trahens,

    ornantur arae— quis queat digne eloqui?

    post terga iuvenum nobiles religat manus

    et maesta vitta capita purpurea ligat;

    non tura desunt, non sacer Bacchi liquor

    tangensque salsa victimam culter mola.

    servatur omnis ordo, ne tantum nefas

    non rite fiat.

    Chor. Quis manum ferro admovet?

    Nvnt. Ipse est sacerdos, ipse funesta prece

    letale carmen ore violento canit,

    stat ipse ad aras, ipse devotos neci

    contrectat et componit et † ferro admovet;

    attendit ipse: nulla pars sacri perit

    lucus tremescit, tota succusso solo

    nutavit aula, dubia quo pondus daret

    ac fluctuanti similis; e laevo aethere

    atrum cucurrit limitem sidus trahens.

    libata in ignes vina mutato fluunt

    cruenta Baccho., regium capiti decus

    bis terque lapsum est, flevit in templis ebur.

    movere cunctos monstra, sed solus sibi

    immotus Atreus constat atque ultro deos

    terret minantes, iamque dimissa mora

    adsistit aris, torvum et obliquum intuens.

    ieiuna silvis qualis in Gangeticis

    inter iuvencos tigris erravit duos,

    utriusque praedae cupida quo primum ferat

    incerta morsus (flectit hoc rictus suos,

    illo reflectit et famem dubiam tenet),

    sic dirus Atreus capita devota impiae

    speculatur irae: quem prius mactet sibi

    dubitat, secunda deinde quem caede immolet.

    nec interest, sed dubitat et saevum scelus

    iuvat ordinare.

    Chor. Quem tamen ferro occupat?

    Nvnt. Primus locus (ne desse pietatem putes)

    aro dicatur: Tantalus prima hostia est.

    Chor. Quo iuvenis animo, quo tulit vultu necem?

    Nvnt. Stetit sui securus et non est preces

    perire frustra passus; ast illi ferus

    in vulnere ensem abscondit et penitus premens

    iugulo manum commisit: educto stetit

    ferro cadaver, cumque dubitasset diu,

    hac parte an illa caderet, in patruum cadit.

    tunc ille ad aras Plisthenem saevus trahit

    adicitque fratri; colla percussa amputat;

    cervice caesa truncus in pronum ruit,

    querulum cucurrit murmure incerto caput.

    Chor. Quid deinde gemina caede perfunctus facit?

    puerone parcit an scelus sceleri ingerit?

    Nvnt. Silva iubatus qualis Armenia leo

    in caede multa victor armento incubat

    (cruore rictus madidus et pulsa fame

    non ponit iras: hinc et hinc tauros premens

    vitulis minatur dente iam lasso piger),

    non aliter Atreus saevit atque ira tumet,

    ferrumque gemina caede perfusum tenens,

    oblitus in quem fureret, infesta manu

    exegit ultra corpus— ut pueri statim

    pectore receptus ensis in tergo extitit;

    cadit ille et aras sanguine extinguens suo

    per utrumque vulnus moritur.

    Chor. O saevum scelus!

    Nvnt. Exhorruistis? hactenus si stat nefas,

    pius est.

    Chor. An ultra maius aut atrocius

    natura recipit?

    Nvnt. Sceleris hunc finem putas?

    gradus est.

    Chor. Quid ultra potuit? obiecit feris

    lanianda forsan corpora atque igne arcuit?

    Nvnt. Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus

    nec solvat ignis! avibus epulandos licet

    ferisque triste pabulum saevis trahat—

    votum est sub hoc quod esse supplicium solet:

    pater insepultos spectet! o nullo scelus

    credibile in aevo quodque posteritas neget—

    erepta vivis exta pectoribus tremunt

    spirantque venae corque adhuc pavidum salit;

    at ille libras tractat ac fata inspicit

    et adhuc calentes viscerum venas notat.

    postquam hostiae placuere, securus vacat

    iam fratris epulis: ipse divisum secat

    in membra corpus, amputat trunco tenus

    umeros patentis et lacertorum. moras,

    denudat artus durus atque ossa amputat;

    tantum ora servat et datas fidei manus.

    haec veribus' haerent viscera et lentis data

    stillant caminis, illa flammatus latex

    querente aeno iactat, impositas dapes

    transiluit ignis inque trepidantes focos

    bis ter regestus et pati iussus moram

    invitus ardet, stridet in veribus iecur;

    nec facile dicam, corpora an flammae magis

    gemuere. piceos ignis in fumos abit;

    et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,

    non rectus exit seque in excelsum levat:

    ipsos penates nube deformi obsidet.

    O Phoebe patiens, fugeris retro licet

    medioque ruptum merseris caelo diem.

    sero occidisti. lancinat gnatos pater

    artusque mandit ore funesto suos;

    nitet fluente madidus unguento comam

    gravisque vino; saepe praeclusae cibum

    tenuere fauces— in malis unum hoc tuis

    bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.

    sed et hoc peribit, verterit currus licet

    sibi ipse Titan obvium ducens iter

    tenebrisque facinus obruat tetrum novis

    nox missa ab ortu tempore alieno gravis,

    tamen videndum est. tota patefient mala.

    Chorus Quo terrarum superumque parem,

    cuius ad ortus noctis opacae

    decus omne fugit, quo vertis iter

    medioque diem perdis Olympo?

    cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?

    nondum serae nuntius horae

    nocturna vocat lumina Vesper;

    nondum Hesperiae flexura rotae

    iubet emeritos solvere currus;

    nondum in noctem vergente die

    tertia misit bucina signum:

    stupet ad subitae tempora cenae

    nondum fessis bubus arator,

    quid te aetherio pepulit cursu?

    quae causa tuos

    limite certo deiecit equos?

    numquid aperto carcere Ditis

    victi temptant bella Gigantes?

    numquid Tityos pectore fesso

    renovat veteres saucius iras?

    num reiecto

    latus explicuit monte Typhoeus?

    numquid struitur via Phlegraeos

    alta per hostes et Thessalicum

    Thressa premitur Pelion Ossa?

    solitae mundi periere vices?

    nihil occasus, nihil ortus erit?

    stupet Eoos

    assueta deo tradere frenos

    genetrix primae roscida lucis

    perversa sui limina regni;

    nescit fessos

    tinguere currus nec fumantes

    sudore iubas mergere ponto.

    ipse insueto novus hospitio

    Sol Auroram videt occiduus,

    tenebrasque iubet surgere nondum

    nocte parata: non succedunt

    astra nec ullo micat igne polus,

    non Luna gravis digerit umbras.

    Sed quicquid id est, utinam nox sit!

    trepidant, trepidant

    pectora magno percussa metu:

    ne fatali cuncta ruina

    quassata labent iterumque, deos

    hominesque premat deforme chaos,

    iterum terras et mare cingens

    et vaga picti sidera mundi

    natura tegat.

    non aeternae facis exortu

    dux astrorum saecula ducens

    dabit aestatis brumaeque notas,

    non Phoebeis obvia flammis

    dement nocti Luna timores

    vincetque sui fratris habenas,

    curro brevius limite currens;

    ibit in unum

    congesta sinum turba deorum,

    hic qui sacris pervius astris

    secat obliquo tramite zonas

    flectens longos signifer annos,

    lapsa videbit sidera labens;

    hic qui nondum vere benigno

    reddit Zephyro- vela tepenti,

    Aries praeceps ibit in undas,

    per quas pavidam vexerat Hellen;

    hic qui nitido Taurus cornu

    praefert Hyadas, secum Geminos

    trahet et curvi bracchia Cancri;

    Leo flammiferis aestibus ardens

    iterum e caelo cadet Herculens,

    cadet in terras Virgo relictas

    iustaeqne cadent pondera Librae

    secumque trahent Scorpion acrem;

    et qui nervo tenet Haemonio

    pinnata senex spicula Chiron,

    rupto perdet spicula nervo;

    pigram referens hiemem gelidus

    cadet Aegoceros frangetque tuam,

    quisquis es, urnam; tecum excedent

    ultima caeli sidera Pisces,

    Plostraque numquam perfusa mari

    merget condens omnia gurges;

    et qui medias dividit Vrsas,

    fluminis instar lubricus Anguis

    magnoque minor iuncta Draconi

    frigida duro. Cynosura gelu,

    custosque sui tardus plaustri

    iam non stabilis ruet Arctophylax.

    Nos e tanto visi populo

    digni premeret quos everso

    cardine mundus?

    in nos aetas ultima venit?

    o nos dura sorte creatos,

    seu perdidimus solem miseri,

    sive expulimus!

    abeant questus, discedo, timor:

    vitae est avidus quisquis non vult

    mundo secum pereunte mori.

    Atreus Aequalis astris gradior et cunctos super

    altum superbo vertice attingens polum.

    nunc decora regni teneo, nunc solium patris,

    dimitto superos: summa votorum attigi,

    bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.

    sed cur satis sit? pergam et impleto patre

    funere suorum, ne quid obstaret pudor,

    dies recessit: perge dum caelum vacat,

    utinam quidem tenere fugientes deos

    possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem

    omnes viderent— quod sat est, videat pater.

    etiam die nolente discutiam tibi

    tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.

    nimis diu conviva securo iaces

    hilarique vultu, iam satis mensis datum est

    satisque Baccho: sobrio tanta ad mala

    opus est Thyeste. turba familiaris, fores

    templi relaxa, festa patefiat domus.

    libet videre, capita natorum intuens

    quos det colores, verba quae primus dolor

    effundat aut ut spiritu expulso stupens

    corpus rigescat. fructus hic operis mei est.

    miserum videre nolo, sed dum fit miser.

    aperta multa tecta conlucent face.

    resupinus ipse purpurae atque auro incubat,

    vino gravatum fulciens laeva caput.

    eructat. o me caelitum excelsissimum,

    regumque regem! vota transcendi mea.

    satur est, capaci ducit argento merum—

    ne parce potu: restat etiamnunc cruor

    tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color

    abscondet— hoc, hoc mensa cludatur scypho

    mixtum suorum sanguinem genitor bibat:

    meum bibisset. ecce, iam cantus ciet

    festasque voces nec satis menti imperat.

    Thyestes Pectora longis hebetata malis,

    iam sollicitae ponite curas.

    fugiat maeror fugiatque pavor,

    fugiat trepidi comes exilii

    tristis egestas

    rebusque gravis pudor afflictis:

    magis unde cadas quam quo refert.

    Magnum, ex alto culmine lapsum

    stabilem in plano figere gressum;

    magnum, ingenti strage malorum

    pressum fracti pondera regni

    non inflexa cervice pati

    nec degenerem victumque malis

    rectum impositas ferre ruinas.

    Sed iam saevi nubila fati

    pelle ac miseri

    temporis omnis dimitte notas;

    redeant vultus ad laeta boni,

    veterem ex animo mitte Thyesten.

    Proprium hoc miseros sequitur vitium,

    numquam rebus credere laetis:

    redeat felix fortuna licet,

    tamen afflictos gaudere piget,

    quid me revocas festumque vetas

    celebrare diem. quid flere iubes,

    nulla surgens dolor ex causa?

    quid me prohibes flore decenti

    vincire comam? prohibet, prohibet!

    Vernae capiti Auxere rosae,

    pingui madidus crinis amomo

    inter subitos stetit horrores,

    imber vultu nolente cadit,

    venit in medias voces gemitus,

    maeror lacrimas amat assuetas,

    flendi miseris dira cupido est.

    libet infaustos mittere questus,

    libet et Tyrio saturas ostro

    rumpere vestes, ululare libet.

    Mittit luctus signa futuri

    mens, ante sui praesaga mali:

    instat nautis fera tempestas,

    cum sine vento tranquilla tument.

    Quos tibi luctus quosve tumultus

    fingis, demens? credula praesta

    pectora fratri: iam, quicquid id est,

    vel sine causa vel sero times.

    Nolo infelix, sed vagus intra

    terror oberrat, subitos fundunt

    oculi fletus, nec causa subest,

    dolor an metus est?

    an habet lacrimas magna voluptas?

    Atreus Thyestes

    Atr. Festum diem, germane, consensu pari

    celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea

    solidamque pacis alliget certae fidem.

    Thy. Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,

    augere cumulus hic voluptatem potest,

    si cum meis gaudere felici datur.

    Atr. Hic esse natos crede in amplexu patris,

    hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae

    tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo

    totumque turba iam sua implebo patrem,

    satiaberis, ne metue. nunc mixti meis

    iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;

    sed accientur. poculum infuso cape

    gentile Baccho,

    Thy. Capio fraternae dapis

    donum, paternis vina libentur deis.

    tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus

    parere, crescit pondus et dextram gravat;

    admotus ipsis Bacchus a labris fugit

    circaque rictus ore decepto fluit

    et ipsa trepido mensa subsiluit solo.

    vix lucet ignis; ipse quin aether gravis

    inter diem noctemque desertus stupet,

    quid hoc? magis magisque concussi labant

    convexa caeli; spissior densis coit

    caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;

    fugit omne sidus, quicquid est, fratri precor

    gnatisque parcat, omnis in vile hoc caput

    abeat procella, redde iam gnatos mihi!

    Atr. Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.

    Thy. Quis hic tumultus viscera exagitat mea?

    quid tremuit intus? sentio impatiens onus

    meumque gemitu non meo pectus gemit,

    adeste, nati, genitor infelix vocat,

    adeste. visis fugiet hic vobis dolor—

    unde obloquuntur?

    Atr. Expedi amplexus pater:

    «venere, gnatos ecquid agnoscis tuos?

    Thy. Agnosco fratrem, sustines tantum nefas

    gestare, Tellus? non ad infernam Styga

    tenebrasque mergis rupta et ingenti via

    ad chaos inane regna cum rege abripis?

    non tota ab imo tecta convellens solo

    verti» Mycenas? stare circa Tantalum

    uterque iam debuimus: hinc compagibus

    et hinc revulsis, si quid infra Tartara est

    avesque nostros, hoc tuam, inmani sinu

    demitte vallem nosque defossos tege

    Acheronte toto. noxiae supra, caput

    animae vagentur nostrum et ardenti freto

    Phlegethon harenas igneus totas agens

    exilia supra nostra violentus fluat—

    immota tellus pondus ignavum iaces?

    fugere superi,

    Atr. Iam accipe hos potius libens

    diu expetitos— nulla per fratrem est mora:

    fruere, osculare, divide amplexus tribus.

    Thy. Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?

    sic odia ponis? non peto. incolumis pater

    natos ut habeam; scelere quod salvo dari

    odioque possit, frater hoc fratrem rogo:

    sepelire liceat, redde quod cernas statim

    uri; nihil te genitor habiturus rogo.

    sed perditurus.

    Atr. Quicquid e natis tuis

    superest habes, quodcumque non superest habes.

    Thy. Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,

    an beluis servantur, an pascunt feras?

    Atr. Epulatus ipse es impia natos dape.

    Thy. Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem

    aversum in ortus, quas miser voces dabo

    qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?

    abscisa cerno capita et avulsas manus

    et rupta fractis cruribus vestigia—

    hoc est quod avidus capere non potuit pater.

    volvuntur intus viscera et clusum nefas

    sine exitu luctatur et quaerit fugam.

    da, frater, ensem (sanguinis multum mei

    habet ille): ferro liberis detur via.

    negatur ensis? pectora inliso sonent

    contusa planctu— sustine, infelix, manum,

    pareamus umbris, tale quis vidit nefas?

    quis inhospitalis Caucasi rupem asperam

    Heniochus habitans quisve Cecropiis metus

    terris Procrustes? genitor en natos premo

    premorque natis— sceleris est aliquis modus.

    Atr. Sceleri modus debetur ubi facias scelus,

    non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.

    ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua

    defundere ora debui, ut viventium

    biberes cruorem— verba sunt irae data

    dum propero, ferro vulnera impresso dedi,

    cecidi ad aras, caede votiva focos

    placavi et artus, corpora exanima amputans,

    in parva carpsi frusta et haec ferventibus

    demersi aenis, illa lentis ignibus

    stillare iussi; membra nervosque abscidi

    viventibus, gracilique traiectas veru

    mugire fibras vidi et aggessi manu

    mea ipse flammas— omnia haec melius pater

    fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:

    scidit ore natos impio, sed nesciens,

    sed nescientes,

    Thy. Clausa litoribus vagis

    audite maria, vos quoque audite hoc scelus,

    quocumque, di, fugistis, audite inferi,

    audite terrae, Noxque Tartarea gravis

    et atra nube, vocibus nostris vaca

    (tibi sum relictus, sola tu miserum vides,

    tu quoque sine astris), vota non faciam improba,

    pro me nihil precabor— et quid iam potest

    pro me esse? vobis vota prospicient mea.

    tu, summe caeli rector, aetheriae potens

    dominator aulae, nubibus totum horridis

    convolve mundum, bella ventorum undique

    committe et omni parte violentum intona,

    manuque non qua tecta et immeritas domos

    telo petis minore, sed qua montium

    tergemina moles cecidit et qui montibus

    stabant pares Gigantes, hac arma expedi

    ignesque torque, vindica amissum diem,

    iaculare flammas, lumen ereptum polo

    fulminibus exple. causa, ne dubites diu,

    utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:

    me pete, trisulco flammeam telo facem

    per pectus hoc transmitte— si gnatos pater

    humare et igni tradere extremo volo,

    ego sum cremandus. si nihil superos movet

    nullumque telis impios numen petit,

    aeterna nox permaneat et tenebris tegat

    inmensa longis scelera, nil, Titan, queror,

    si perseveras.

    Atr. Nunc meas laudo manus,

    nunc parta vera est palma, perdideram scelus,

    nisi sic doleres. liberos nasci mihi

    nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.

    Thy. Quid liberi meruere?

    Atr. Quod fuerant tui.

    Thy. Natos parenti

    Atr. Fateor et, quod me iuvat,

    certos.

    Thy. Piorum praesides testor deos.

    Atr. Quin coniugales?

    Thy. Scelere quis pensat scelus?

    Atr. Scio quid queraris: scelere praerepto doles,

    nec quod nefandas hauseris angit dapes —

    quod non parans! fuerat hic animus tibi

    instruere similes inscio fratri cibos

    et adiuvante liberos matre aggredi

    similique leto sternere — hoc unum obstitit:

    tuos putasti.

    Thy. Vindices aderunt dei;

    his puniendum vota te tradunt mea.

    Atr. Te puniendum liberis trado tuis.