Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    [De Invtiliter Relictis Legatis.] (1)

    Gaius

    In the atlas

    2 min

    § 229. Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio.

    Inst. 2, 20, 34.

    § 230. Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest.

    Inst. l. c.

    § 231. Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existimant; sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione.

    § 232. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo cvm heres mevs mortvvs erit, do lego, aut dato. ita autem recte legatur cvm heres 〈mevs〉 morietvr, quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non potest legari pridie qvam heres mevs morietvr; quod non pretiosa ratione receptum uidetur.

    Inst. 2, 20, 35.

    § 233. Eadem et de libertatibus dicta intellegemus.

    § 234. Tutor uero an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio quae de 〈eo〉 agitatur qui ante heredum institutionem datur.