[De Poenae Cavsa Relictis Legatis.] (1)
Classical Gaius English§ 235. Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari uidetur quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat; ueluti quod ita legatur si heres mevs filiam svam titio in matrimonivm conlocaverit, x 〈milia〉 seio dato, uel ita si filiam titio in matrimonivm non conlocaveris, x milia titio dato; sed et si heredem, 〈si〉 uerbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, x 〈milia〉 Titio dare iusserit, poenae nomine legatum est; et deni|que ex ipsa definitione multas similes species —|— possumus.
Inst. 2, 20, 36.
§ 236. Nec libertas quidem poenae | nomine dari potest, quamuis de ea re fuerit quaesitum.
§ 237. De tutore uero nihil possumus quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quicquam facere aut non facere; ideoque 〈—〉 datur, poenae nomine tutor datus fuerit, magis sub condicione quam poenae nomine datus uidebitur.
§ 238. Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. incerta autem uidetur persona quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, uelut cum ita legatum sit qvi primvs ad fvnvs mevm venerit ei heres mevs x 〈milia〉 dato. idem iuris est, si generaliter omnibus legauerit qvicvmqve ad fvnvs mevm venerit. in eadem causa est quod ita relinquitur qvicvmqve filio meo in matrimonivm filiam svam conlocaverit, ei heres mevs x milia dato. illud quoque [in eadem causa est] quod ita relinquitur qvi post testamentvm 〈scriptvm primi〉 consvles designati ervnt, aeque incertis personis legari uidetur. et denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub certa uero demonstratione incertae personae recte legatur, ueluti ex cognatis meis qvi nvnc svnt qvi primvs ad fvnvs mevm venerit, ei x milia heres mevs dato.
Inst 2, 20, 25.
§ 239. Libertas quoque non uidetur incertae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet nominatim serous liberari.
§ 240. Tutor quoque certus dari debet.
§ 241. Postumo quoque alieno inutiliter legatur. 〈Est〉 autem alienus postumus qui natus inter suos heredes testatori futurus non est. ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos extraneus postumus est; item qui in utero est eius quae iure ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris intellegitur.
Inst. 2, 20, 26.
§ 242. Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus; est enim incerta persona.
Inst. 2, 20, 28.
§ 243. Cetera uero quae supra diximus ad legata proprie pertinent. quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse; nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis adiectione quam legati datione conpellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.
§ 244. An ei qui in potestate sit eius quem heredem instituimus recte legemus, quaeritur. Seruius recte legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit; ideoque siue pure legatum sit et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit, siue sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte, putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo ualere quia uitam longius traxerit, absurdum esset. sed diuersae scholae auctores nec sub condicione recte legari, quia quos in potestate habemus eis non magis sub condicione quam pure debere possumus.
Inst. 2, 20, 32.
§ 245. Ex diuerso constat ab eo qui in potestate 〈tua〉 est herede instituto recte tibi legari; sed si tu per eum heres extiteris, euanescere legatum, quia ipse tibi legatum debere non possis; si uero filius emancipatus aut seruus manumissus erit uel in alium translatus, et ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.
Inst. 2, 20, 33.