Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De His Qvi Svi Vel Alieni Ivris Sint. (1)

    Gaius

    In the atlas

    2 min

    § 48. Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt.

    Inst. 1, 8 pr.

    § 49. Rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt.

    Inst. l. c.

    § 50. Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint; 〈nam〉 si cognouerimus quae istae personae sint, simul intellegemus quae sui iuris sint.

    Inst. l. c.

    § 51. Ac prius dispiciamus de iis qui in aliena potestate sunt.

    Inst. l. c.

    § 52. In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque potestatem esse; et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur.

    Inst. 1, 8, 1.

    § 53. Sed hoc tempore neque ciuibus Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire; nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur; nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit; male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.

    Inst. 1, 8, 2.

    § 54. Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit; nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.