Qvibus Modis Ivs Potestatis Solvatvr. (1)
Classical Gaius English§ 124. Videamus nunc quomodo hi qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberentur.
Inst. 1, 12pr.
§ 125. Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt.
§ 126. Et quidem serui quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de seruis manumittendis superius exposuimus.
Inst. l. c.
§ 127. Hi uero qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omni modo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo uero auo non omni modo nepotes neptesue sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate patris 〈sui〉 fuerit, tunc post obitum aui in patris sui potestate fiunt; si uero is, quo tempore auus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate 〈patris, tunc hi, quia in potestatem〉 eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
Inst. l. c.
§ 128. Cum autem is cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia aqua et igni interdicitur ciuitatem Romanam amittat, sequitur ut, quia eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse; nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat. pari ratione et si ei qui in potestate parentis sit aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani parentis.
Inst. 1, 12, 1.
§ 129. Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis seruus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habebit liberos in potestate. si uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.
Inst. 1, 12, 5.
§ 130. Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus si uirgines Vestales capiantur.
§ 131. Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis ciues.