Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Legitima Patronorvm Tvtela. (1)

    Gaius

    In the atlas

    2 min

    § 164 a.

    (4 uersus in C legi nequeunt)—|—urbe |

    (2 uersus in C legi nequeunt)—|—in urbe Roma—|—itaque ut seru—est—|—|—sunt—|

    (2 uersus in C legi nequeunt)—|—esse—|—simile—|—|—.

    § 165. Ex eadem lege xii tabularum libertarum et inpuberum libertorum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet. quae et ipsa tutela legitima uocatur, non quia nominatim ea lege de hac tutela cauetur, sed quia proinde accepta est per interpretationem, atque si uerbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum pertinere, crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos, quos ad hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat.

    Inst. 1, 17 pr.

    § 166. Exemplo patronorum receptae 〈sunt et aliae tutelae, quae et ipsae legitimae uocantur. nam si quis filium nepotemue ex filio et deinceps inpuberes, aut filiam neptemue ex filio et deinceps tam puberes quam inpuberes alteri ea lege mancipio dederit, ut sibi remanciparentur, remancipatosque manumiserit, legitimus eorum tutor erit.〉

    Inst. 1, 18.

    § 166 a. [de fidvciaria tvtela.] Sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae uocantur, id est quae ideo nobis conpetunt, quia liberum caput mancipatum nobis uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus.

    Inst. 1, 19.

    § 167. Sed Latinarum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad manumissores eorum pertinet, sed ad eos quorum ante manumissionem 〈ex iure Quiritium fuerunt; unde si ancilla〉 ex iure Quiritium tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi conpetit; nam ita lege Iunia cauetur; itaque si ab eo, cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.