De Cessicia Tvtela. (1)
Classical Gaius English§ 168. Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non uidetur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur.
§ 169. Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur.
§ 170. Quo mortuo aut capite deminuto reuertitur ad eum tutorem tutela qui cessit; ipse quoque qui cessit si mortuus aut capite deminutus sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur ad eum, qui post eum qui cesserat secundum gradum in ea tutela habuerit.
§ 171. Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutulae in feminis lege Claudia sublatae sint.
§ 172. Sed fiduciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.