Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Rervm Divisione. (1)

    Gaius

    In the atlas

    3 min

    § 1. Superiore commentario de iure personarum | exposuimus; modo uideamus de rebus; quae uel in nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium habentur.

    Inst. 2, 1 pr.

    § 2. Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani.

    § 3. Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae.

    Inst. 2, 1, 7.

    § 4. Sacrae sunt quae diis superis consecratae sunt; religiosae quae diis Manibusrelictae sunt.

    Inst. 2, 1, 8.

    § 5. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de ea re lata aut senatusconsulto facto.

    Inst. l. c.

    § 6. Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat.

    Inst. 2, 1, 9.

    § 7. Sed in prouinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum uel usumfructum habere uidemur; utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur.

    § 7 a. Item quod in prouinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.

    § 8. Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt.

    Inst. 2, 1, 10.

    § 9. Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est; id uero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est: potest autem et nullius in bonis esse; nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.

    Inst. l. c.

    § 9 b. —

    (8 fere uersus in C legi nequeunt)

    —| *e domino.

    § 10. Hae autem quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae.

    § 11. Quae publicae sunt, nullius uidentur in bonis esse; ipsius enim uniuersitatis esse creduntur. priuatae sunt quae singulorum hominum sunt.